23 dic 2013
26 ago 2012
Ad Affectum...
Scriptum a Regina Noctis 0 Epistulae acceptae
10 jul 2011
Crux
- Domine, nequeo sequi. Crux mea nimis onerosa est.
Dominus, ut semper, audivit et respondidit:
- Fili mi, si onus crucis tuae ferre non potest, sine eam in istum cubiculum; postea elege crucem quam velles.
Iuvenis suspiravit iucunde.
- Gratias tibi ago, Domine! -inquit, et quod ei dixit, ita fecit.
Intravit et vidi multas cruces, nonnullae tam magnae quam superiorem partem vix vidi poterat. Tandem crucem parvam paretis extremo posita vidit.
- Illam volo, Domine -dixit eam indicans.
Ei autem dixit Dominus:
- At, fili mi, illa est crux quae nunciam profecto sinisti.
Scriptum a Valodia 1 Epistulae acceptae
6 mar 2011
17 ene 2011
In memoriam ...
...Martini Lutheri Regis, Iunioris*.
Nudius tertius, die XVº, octogesimus primus huius pastoris baptistae natalis dies fuit. Infaticabilis libertatum aequitatisque luctator hoc multas nobis sententias sivit, mihi autem omnium una perquam digna videtur, quam hodie vobiscum communicare volo. Ea ait:
» Quodcumque in vita officium nostrum sit, faciamus id bene; tantum quam a nullo homine —vivo aut mortuo aut adhuc non nato— melius fieri possit.
» Si officium nostrum urbis calles everrere est, everramus eas ut Michael Angelus pingebat, ut Sæchspire scribebat, ut Bethove componebat. Tam bene everramus quam omnes caeli terraeque exercitus se ad operam nostram admirandum sistant atque exclament: “Hic vivebat magnus scoparius, qui valde bene officio suo fungebatur!”.
*Martinus Lutherus Rex (angl.: Martin Luther King), Iunior.
Septemtrioamericanus baptistae Ecclesiae pastor.
• Atlanta, Georgia, CAF, die 15º Ianuarii 1929º natus.
† Memphis, Tenessis, CAF, 4º Aprilis 1968º mortuus.
Scriptum a Valodia 2 Epistulae acceptae
6 ene 2011
Capsa aurea
Quondam homo quidam quadriennem filiolam castigabat nam ea volumen chartae muneri aureae perdidit.
Erat ille tempore pecunia exigua, idcirco cum puellulam illa charta capsam, quod apud Arborem Nataliciam collocaretur, obvolvendi conantem vidisset, furiosus pervenit pater.
Postridie mane puella ad patrem donum tulit ei dicens:
— Hoc tibi est, atta!.
Pater puduit modi pridie sese agendi causa. Sed denuo cum capsam aperuit et vacuam vidit, clamare aggressus est. Ac filiolae clamans aiebat:
— Num nescis si donum das, intus modo aliquid habere debet?
Parva puella sursum spectavi oculis lacrimis plenis dicens:
— At care atta, haud vacua est; ipsa acervum basiorum intus flavi, omnes tibi!.
Pater mori se sensit; bracchia circa filiolam posuit veniam implorans.
Dicitur illem hominem ex tunc et per vitam capsam charta aurea involutam prope lectum custodivisse; atque quotienscumque se deficere sentiebat, capsam aperiebat ac basium ex ea imaginarium capiebat, rememorans totum amorem a filiola in eam positum.
Scriptum a Valodia 3 Epistulae acceptae
22 dic 2010
1 dic 2010
Ubi scribas
“HODIE OPTIMUS AMICUS MIHI PULSAVIT VULTUM”.
Iter prosecuti ad usque oasem advenerunt. Illic balneum summere statuerunt. Ilico ofensus in profundum stagni cecidit. Statim amicus ei e periculo eripuit. Anima recepta, offensus in petra caelo scribebat:
“HODIE OPTIMUS AMICUS VITAM MEAM SERVAVIT”.
Amicus hoc videns, ei interrogavit:
— Quam ob rem cum tibi pulsavit in harena scribebas et nunc autem in petra?
Ridens alter respondidit:
— Cum amicus nos offendet, in harena scribendum est, ut oblivionis ventus et venia id deleant; sed cum amicus aliud magnum pro nobis procurat, tum in petra scribendum est, ubi memoria cordis id memoret et nullus ventus delere possit.
Scriptum a Valodia 2 Epistulae acceptae
23 nov 2010
Puellae dilectissimae
cui pluvia margaritis tegit,
pallida lunae luce in eis micante,
quae delineamenta multivola gerit
sicut errantum simulacrorum umbrae.
Quo, dic, volant somnia tua?
Quo conspectus perditus petit?
Distantia delineatur in pupillis,
risus autem mihi dicit imaginationem
somnis spei feliciter tuam frui.
Horas post siparium celata numeras,
dum autumnum agere vides, puella, per vitrium
quod mundum tuum separat a vita et vitam tuam a mundo.
Quod labia tua tacent, clamatur oculis;
risus distracta de anhelituum infinitorum
desideriorumque aeternorum chimeris mihi loquitur.
Et somnias universa cum manibus capere,
in pectus fragantias omnes aspirare,
in coma flores omnes splendere,
atque pulchrissima in cute ornamenta ostendere.
Somnia enim, puella, somnia!
Quoniam vita te exspectat.
Nam vita stat illic foris.
Aspice abs turri iuvenile tua tranquilla
campum ultro crystalli fenestrae
per quam vides autumnum spe plena agere.
Quia, puellula, campi huius es domina.
Scriptum a Valodia 2 Epistulae acceptae
1 nov 2010
Propius quam creditur
Susurrabat puer:
— O Di, loquere me!.
Tum cecinit in prato alauda ... sed puer non audivit.
Et magna voce puer:
– Di, loquere me!.
Tum tonuit in caelo tonitrus ... sed puer non auscultavit.
Et circumspectans puer dixit:
– Di, fac te videam!.
Tum nituit stella plus quam ceterae... sed puer non respexit.
Et clamabat puer:
– O Di, fac miraculum mihi praebuas!.
Tum vita quaedam nata est ... sed puer non percepit.
Et plorans denuo puer clamabat:
– Tange me, o Di, atque proba mihi te hic esse!.
Puer autem a manu sua fugavit papillionem,... et, ignorans Deum ei tetigisse, profectus est.
Scriptum a Valodia 3 Epistulae acceptae
27 oct 2010
De Ulixe

Troia victa deis Ulixes increpavit dicens se nullam eorum necessitatem habere.
Ac iratus ei damnavit Neptunus respondens: “Ob tuam ferocitatem lues, et patieris et vagabaris ... nam opus sine deis hominem nihil esse intellegas est”.
Et a veneficia sapienteque anus dictum ei est: “Ut domum redeas, primum omnium descendes in mortuum regnum ad iter inveniendum”.
Vivis quod hoc iter facias. Vita tua est hoc iter, quia id ad sapientiam appropinquabit.
Ac ei Minerva (graeca Atenea), glaucorum oculorum, se tantum a quibus vellet spectari posse dixit.
Quondam magna voce Ulixes cogitabat: “Prope tenui Itacam, eam autem p
erdidi propter ventorum terribilium furiam. Ipse enim qui se perdidit sum”.Minerva autem ei dixit: “Mortalium primus es, qui caput utitur”.
Post labores mari Ulixes agnoscit se tantum hominem in mundo esse ... “nec magis neque minus”.
Respondidit Ulixes procis: “Mundum quem manibus construxi, mihi eripere conati estis”.
Cum tandem denuo domi fuit Penelopae Ulixes dixit: “Nihil pulchrius homini est quam eius mundus, is quem manibus capere ad libitum potest. Ac tu, cara, mundus es meus!”.
Scriptum a Valodia 2 Epistulae acceptae
2 oct 2010
Pecunia potest ...
Pecunia domum emere potest, sed haud larem.
Pecunia horologium emere potest, sed haud tempus.
Pecunia lectum emere potest, sed haud somnum.
Pecunia librum emere potest, sed haud sapientiam.
Pecunia medicum emere potest, sed haud salutem.
Pecunia officium emere potest, sed haud honorem.
Pecunia sanguinem emere potest, sed haud vitam.
Pecunia concubium emere potest, sed haud amorem.

Scriptum a Valodia 6 Epistulae acceptae
29 sept 2010
Tironis preces

Post longam precationum matutinam sessionem in monasterio, tiro abbati interrogabat:
— Omnes nobis hae preces a te, abbas, doctae, Deum ad nos appropinquare conducunt?
— Sine mihi cum quaestione altera –inquit abbas– te respondeat: Num hae preces omnes, quas precaris, afferent cras solis ortum?.
— Nequaquam! Sol oritur nam universali legi paret!.
— Haec enim est responsio interrogationi tuae. Quomodocumque precemur, Deus continuo prope nos est.
Ei stupefactus tiro ait:
— Itane futiles precationes nostrae sunt?
— Minime! Si bene mane e lecto non surgis, nunquam diluculum videbis. Itaque si non precaris, etsi Deus prope sit, umquam Eum senties.
Scriptum a Valodia 2 Epistulae acceptae
24 sept 2010
Mare et ipse
dum me spectas, inseparabilis comes;
tanta umiditate pleno
quam ex oculis continuo luo.
Mane quotidie susurras,
et vespere et noctu cantilenam
frangentum undarum
in alvum navis tibi data.
Solum cum venti se licenter agunt,
adamussim ad tympanorum repetitiones canis,
quae veriores a me preces poscunt.
Mare amicum, tam volubile mihi es,
modo navem suaviter permulces,
modo ei temere iram iacis.
Mare, tum quietum, tum iratum,
amicus es et inimicus meus,
sed tandem solum a te comitor,
tantum te in dies video et audio.
Fac mihi dicas, nam omnia scis, qualis coloris somnia sunt,
qualis mellis oculi eius facti sunt,
qualis vetiti aromatis coma eius cincinnata abluta est,
quale veneficio sensa mea fascinata sunt.
Fer, amice, lamenta ad litorem eius et spem mea.
Scriptum a Valodia 1 Epistulae acceptae
30 jun 2010
Ubi supellex?
Seculo praeterito peregrinator quidam septemtrioamericanus iter ad Cairum feci, ad notum polacum rabinum Hafeth Aiim visandum. Peregrinator cum rabinum cubiculo simplicissimo pleno librorum atque sine supellectile praeter mensam sedemque parvas habitare vidisset, ei admiratus interrogavit.— Ubi, rabine, supellex tua?.
— En ubi tua? –repondidit ei Hafeth.
— Mea?! Ego autem hac transeuns tantum sum!
— Et ipse! –inquit rabinus.
Scriptum a Valodia 4 Epistulae acceptae
8 may 2010
Hac nocte
Absentiae melancholia coquitamantium pectore.
Distantiae solitudo gemit
cupientium anima.
Occursus spes germinat
quaerentium cordibus.
Crastina alucinatio vivit
somniantium fide.
Somnia enim me hac nocte.
Quaesivi lecti anconibus,
linteorum alborum deflexionibus,
lodicis tegentis calore,
imaginem tuam mihi sedantem.
Fundo pelagi tui scrutatus sum,
sinuosis tuarum formarum undis,
umidis corporis tui desideriis,
ad usque somniorum naufragium.
Quaere enim me hac nocte.
Maria inmensa sulcavi,
mundum totum circumii,
caelum stellatum percucurri,
ad usque cutis tuae iasminum.
Uvido gaudii volavi,
volatum alarum tuis adiunxi,
cor meum tuo aptavi,
ad usque eius litationem.
Remane enim apud me hac nocte.
Hac nocte, puellula mea,
somnia me,
quaere me,
... remane apud me.
Scriptum a Valodia 2 Epistulae acceptae
1 abr 2010
Tantum verba
— Presbyter, Deum quaero!.
Tum sacerdos fabulavit sermonem, quem iuvenis patienter audivit. Sermone finito, profectus tristis est iuvenis episcopum quaerens.
— Deum quaero, episcope! —ei inquit animi anxius.
Ille pastoralem iuveni legit. Is veneranter auscultavit, at lectio finita angore magno ad Papam profectus est.
— Quaero Deum, sanctissime Pater!.
Tum Summus Pontifex ei encyclicam narravit, sed illo momento sollicitus iuvenis coepit flere.
— Cur ploras? –ei Pontifex turbatus interrogabat.
— Quaero Deum, sed tantum verba mihi datis –inquit iuvenis oculis rubris et facie humidi.
Illa nocte et sacerdos et episcopus et Pontifex maximus idem somnium somniaverunt: Ei sitientes viatorem quemdam aquam rogaverunt, eis autem viator longe de aqua loquebatur.
Scriptum a Valodia 6 Epistulae acceptae
28 mar 2010
Nautae cantus
ut navem ad mare, quod desideria tua alit, solvas.
Sulcavisti nave aequor immensum,
sicut terram vomere sulcat colonus;
id spe somniisque sevisti,
sicut frugibus agrum seminat cultor;
id tandem precibus precationibusque conspersisti
sicut imbrem agricola caelo orat.
Ac omnium testis fuit Luna,
illa alba domina quam increscendi decrescendique vides,
cui secreta silentio tua narras,
cui verba quae a vento feruntur, mussitas.
Ligneum navis moderaminem aprehenso,
perpetuō scrutaris horizontem,
illam infinitam lineam unde singuli mane sol oritur
atque ubi singuli nocte tandem moritur.
Vento auribus reflante,
pluvia vultum laedente,
sale corium indurante,
vides manus deterere rudentes contendendo,
funes nodando, contignationem poliendo,
et labia aura marina fatisci
dum dies agere sentis, et menses, et annos...
Etiamnunc de mari somnias, nauta,
et de velis, et de antennis, et de ventis,
qui tibi crista singulae ondae sine pavore
veritatem suam dant, laetitiam et maestitiam suas.
Tum, in noctibus dum Luna cinerea
super obscuris altisque malis se praebuit dubia,
comprobas vitam undarum spuma tuam inesse.

Ac remigando simplicem quaerens veritatem continuas,
in malaciis procelliisque aquarum, solium, aurarum et lunarum.
Nullo desiderio praeter ventum
atque sete tantum caelorum stellarumque
Mane hiemis frigido urbe post reliquisti,
ut aeternum horizontem sequeras,
illum quod finem somniorum determinat
post vitam quam nihil aliud, nisi dierum continuationem
plenarum consiliorum offensionumque,
conatuum defectionumque est.
Nunc venti vela blandiuntur,
in malis sibilat canor zephyri aeternus,
dum cursus, moderamine firmo, te ducit
ad omnes stellas quas videre possis,
ad tanta dilucula quae restent,
ad tantas noctes quibus cum luminosis diebus somnies,
dum undae ludentes sutiles alveum tuum pulsent,
sicut tympanum, cuius sonitus ab imis abyssis surgant,
ad quas quandōque proficisceris, tum in perpetuum,
neque comitatus erit praeter gaviae delphinesque,
nec lapis albus ubi nomen sculpatur,
tantum tibi erit aequor aeternus tumulus,
ab undis cum spumis delineatis volutum.
Tum tristem minus nautam terra habebit,
beatum autem magis nautam caelum.
Interea in occasu suo sol cadet,
atque tepida dubiaque crepusculi lux
naturam totam involvet, o nauta.
Scriptum a Valodia 1 Epistulae acceptae
16 mar 2010
Ad succurrendum
Iratus sum atque Deo dixi:
- Cur haec fers? Quare nihil facies ad eis succurrendum?
Animo in re posito, silentio ambulavit domum.
Iam domi, me lecto iacente, oculis in lacunarem fixis, mihi longissima fuit illa nocte.
Subito, medio noctis, me intus, vocem sensi. Illa vox mihi inquit:
- Ad eis succurrendum iam aliquid feci... TE feci!.
Scriptum a Valodia 2 Epistulae acceptae
20 feb 2010
Tristitia
Semper precationibus nostris eris.
Scriptum a Valodia 1 Epistulae acceptae



















