6 ene 2009

«In aere susurrans»

Heri temere audiebam cantionem quamdam quae a Roberto A. Camerario (anglice: Robert A. Zimmermann) cantore, magis noto ut Bob Dylan, urbe Duluthe (Minnesota - FASC) 24º Maii 1941i nato, composita anno milesimo nongentesimo sexagesimo altero est. Multifariam est hodie dies munerum, nam eis locis celebratur Epiphania (cum illi tres Magi ab Oriente apud casam qua Dei Filius natus erat, aurum, thus et myrram portantes adventi sunt; cetera iam a vobis scitur). Itaque huius cantionis scriptum sit quidem munus Reginae meae (vobisque lectoribus).

Haec cantio, “In aere susurrans”* inscripta, hodie, quadraginta septem annis post, memorari meret. Ecce scriptum eius:

Quot viae sunt homini peragrendae
antequam is homo apelletur?
Quot maria sunt columbae albae cirumvolanda
antequam ea in arena dormire possit?
Quotiens sunt cannonum tela pervolanda
antequam persemper vetentur?

Responsio, amice mi, in aere susurrans inest…
Responsio in aere susurrans inest.

Quot anni mons exsistere potest
antequam a mare dissolvatur?
Quot anni sunt hominibus quibusdam vivendi
antequam eis liberis esse sinatur?
Quotiens homo suum caput vertere potest
et plane fingere se non videre?

Responsio, amice mi, in aere susurrans inest…
Responsio in aere susurrans inest.

Quotiens sursum est homini aspiciendum
antequam is caelum videre possit?
Quot auriculae sunt homoni habendae
antequam is planctum ceterorum audire possit?
Quot mortes sunt adhuc habendae
antequam nimis mortui iam sunt sciamus?

Responsio, amice mi, in aere susurrans inest…
Responsio in aere susurrans inest.

Responsio in aere susurrans inest...

Atque ego adiungo: Quot maria sunt navitae naviganda antequam ei a fato in insula somnium sua quies detur?

Responsio, regina mea, in aere susurrans inest...
Responsio in aere susurrans inest.

* Anglice inscriptio: “Blowin’ in the wind”.