29 ene 2010

Definitiones


Olim mihi quoque die interrogabas atque quoque die tibi respondebam ...

‒ Quid flos? —quaerebas.
‒ Subtilis pulchritudinis patefactio —tibi aiebam—, laguncula fragrantiae, multiplicissima naturae simplicitas tam tenuis ut āēr auraque.

‒ Teneo, at quid āēr?
‒ Suspirium leve ubi luna fluitat.

‒ Et luna... quid est luna?
‒ Locus ubi amore capti amplexum aeternum quaerentes uterque inter se exspectant.

‒ Quid amplexus?
‒ Traditio, proemium ardentis basii.

‒ Quid enim basium?
‒ Deditio, sublimis amoris patefactio.

‒ Quid amor?
‒ Carcer quidam e quo metus doloris causa nemo exire vult.

‒ Quid tum dolor?
‒ Ignis qui ob res longinquitate restantes te comburit.

‒ Quid longinquitas?
‒ Spatium quod absentia notatur.

‒ Quid enim absentia?
‒ Inanitas quae somniis impletur.

‒ Quid tum somnia?
‒ Somnia spes desideratorum sunt, infinita cupiditas quae vitam opplet.

‒ Quid et vita?
‒ Vita ut venter gravidae mulieris est: demum nascimur cum ab eo proficiscamur, ad Deum eundum.

‒ Quid tandem Deus?
‒ Summa plenitudo composita ab additione omnium rerum, animatarum inanimatarumque, sensuum, permotionum ...

Sed hac nocte, puellula mea, nihil mihi interrogabis nam labia tua rubra in meis ardebunt. Tacite nos oculos intuebimur et amor a nobis fiet ars.

5 ene 2010

Volventibus annis


H
ac etiam nocte volavi

in aromatibus corporis tui
et tenuitatibus orographiae.
Fugati volatu decessi
securitatem navis
ut suspiratibus tuis animam dederem.

Deorum benevolentia
mihi insaniam attingam
cupidinum sivit
atque fragantis inebriem
formarum libidinosarum.

Me coxas tuas amplexo,
nectares vetitos bibi.
Me collo tuo capto,
camporum patentum
odores olfeci.
Me cute tua illaqueato,
illecebrarum dulcedinem degustavi
Me coma tua implicito,
caelestem angelorum canorem sensi.

Aliquotiens, multoties, solitudine maris,
intus in me tantum ades
ut ne absentia quidem spatium sit,
nec spatium absentia.

Nam hic, infinito marium sulcans
aequore circumdatus,
nulla terra visa praeter a memoria evocatam,
adhuc calorem labiorum ardentum in meis sentio.

Igne eos inussisti
visceribus entis reconditis.
Scalpro petream rupem sculpsisti.
Sorbilo vitae poculum opplevisti.
Multa suavitate domuisti
equum indomitum.
Osculis catenas liberasti.
Clam, atra nocte, machinasti
somnium spei alucinatae ...

Et ecce me, remum capto, animo in gubernaculo,
distantiam speculante,
procelosum mare acre adspiciente,
scrutante caelum stellatum ...
ut omnia ad insulam remotam tuam ducant,
ubi tu, nympha opalina, abstergebis
felles meorum malorum,
amarores dierum praeteritorum dulcorabis.

Atque in postremo sublimique halitu,
vitam vitae dabis, rationes rationi,
spem spei.
Ac tandem coronabis basio aeterno
occursum perdiuturnum quo anima corpusque fundantur.