10 jul 2011

Crux


Iuvenis quidam qui problemmatis suis iam nequebat, genuibus cecidit rogans:

- Domine, nequeo sequi. Crux mea nimis onerosa est.

Dominus, ut semper, audivit et respondidit:

- Fili mi, si onus crucis tuae ferre non potest, sine eam in istum cubiculum; postea elege crucem quam velles.

Iuvenis suspiravit iucunde.

- Gratias tibi ago, Domine! -inquit, et quod ei dixit, ita fecit.

Intravit et vidi multas cruces, nonnullae tam magnae quam superiorem partem vix vidi poterat. Tandem crucem parvam paretis extremo posita vidit.

- Illam volo, Domine -dixit eam indicans.

Ei autem dixit Dominus:

- At, fili mi, illa est crux quae nunciam profecto sinisti.



6 mar 2011

17 ene 2011

In memoriam ...

...Martini Lutheri Regis, Iunioris*.


Nudius tertius, die XVº, octogesimus primus huius pastoris baptistae natalis dies fuit. Infaticabilis libertatum aequitatisque luctator hoc multas nobis sententias sivit, mihi autem omnium una perquam digna videtur, quam hodie vobiscum communicare volo. Ea ait:

» Quodcumque in vita officium nostrum sit, faciamus id bene; tantum quam a nullo homine —vivo aut mortuo aut adhuc non nato— melius fieri possit.

» Si officium nostrum urbis calles everrere est, everramus eas ut Michael Angelus pingebat, ut Sæchspire scribebat, ut Bethove componebat. Tam bene everramus quam omnes caeli terraeque exercitus se ad operam nostram admirandum sistant atque exclament: “Hic vivebat magnus scoparius, qui valde bene officio suo fungebatur!.

*Martinus Lutherus Rex (angl.: Martin Luther King), Iunior.
Septemtrioamericanus baptistae Ecclesiae pastor.
• Atlanta, Georgia, CAF, die 15º Ianuarii 1929º natus.
† Memphis, Tenessis, CAF, 4º Aprilis 1968º mortuus.

6 ene 2011

Capsa aurea

Quondam homo quidam quadriennem filiolam castigabat nam ea volumen chartae muneri aureae perdidit.

Erat ille tempore pecunia exigua, idcirco cum puellulam illa charta capsam, quod apud Arborem Nataliciam collocaretur, obvolvendi conantem vidisset, furiosus pervenit pater.


Postridie mane puella ad patrem donum tulit ei dicens:

Hoc tibi est, atta!.

Pater puduit modi pridie sese agendi causa. Sed denuo cum capsam aperuit et vacuam vidit, clamare aggressus est. Ac filiolae clamans aiebat:

Num nescis si donum das, intus modo aliquid habere debet?

Parva puella sursum spectavi oculis lacrimis plenis dicens:

At care atta, haud vacua est; ipsa acervum basiorum intus flavi, omnes tibi!.

Pater mori se sensit; bracchia circa filiolam posuit veniam implorans.

Dicitur illem hominem ex tunc et per vitam capsam charta aurea involutam prope lectum custodivisse; atque quotienscumque se deficere sentiebat, capsam aperiebat ac basium ex ea imaginarium capiebat, rememorans totum amorem a filiola in eam positum.