18/10/09

Tecum in memoria


Adhuc memini quomodo spatii aggere,
adversum ampluum stellarum mare,
ille loco convinimus tunc coetum in terra;
ea nos occurrere promisimus,
tabernam ubi caffeum bibere statuimus.

Ac in memoria remansisti,
singula enim mane expergiscor
auroræ solis radiis facie tua reditis,
dum oculi tui clausi mihi te dormire aiunt.

Atque in memoria verba mansierunt,
momenti, desideria speique,
longas iasmini odore noctes inundantes.

Quia nec tuorum basiorum unum oblitus sum,
nec blanditiarum tenerarum unam,
nec amplexuum amantium unum.

Te tota vita amabo.

Nam tecum in memoria
corde semper est eritque ver.

Dona mihi hanc noctem, regina mea,
ut cum cras surgam
et fenestram aperiam,
cubiculum aere tuo plenum sentiat.


Ad matres quae amant, præsertim unam amantem et amatam.



Quid epistula non mitta? –nuntium spectans.
Caelum est locus ubi somnia veritas fiunt.

01/09/09

Lignator tenax


Erat quondam lignator qui operam quaerens se ad fabricam tignariam praebuit. Salarium condicionesque optima erant; itaque bonam laborem lignator ille facere decrevit.

Primo die apud praefectum societatis adii, qui ei securem dedit atque locum designavit. Laetus ad nemus homo exii ad accidendum. Uno die duodeviginti arbores straverat.

Tibi gratulor pro labore tua –ei praefectum ait–, perge ita!.

Verbis praefecti animato, lignator assecutionem suam superare volui. Itaque illa nocte mature in lecto cubabat. Mane prius omnibus surrexit et cito in nemus profectus est. Tametsi labor, tantum quindecim arbores straverat.

Forsitan fessus sim –putavit et occasu solis in lectum incubuit.

Prima luce experrecto, in nemus propero profiscebatur ut numerum arborum stratorum superare conetur. Sed ille die ne undecim quidem sternere potuit; postridie septem, et postero quinque et postremo ut duas arbores secuisset, vesperem totam devovit.

Sollicitus quo praefectus putavisset, lignator adii apud eum ad narrandum quod accidebat. Ei iuravit se maxime pro labore nisum esse. Ea re praefectus interrogavit:

Quamdiu securem non acuis?
Acuere?! Nullum tempus ei acuendo habui –inquit–, nam accidendo arbores operam dedi.

Affabulationem ponete vos

20/08/09

Luce lunae saltantes


Autumni erat vespere diei lineamentis vernis, cum coloribus iriferis horizon tingitur atque sol in occasum se abdit ut lunae caelum sinat, ..... aut forsitan —aliter— veris erat diluculo diei autumnalibus tinctis, cum et sol implens omnia luce oritur, et natura tota expergiscitur, et aves provolant, et flos petala aperit, et linteum ubi noctu stellae pendebant, sicut inaures auricillae pensiles, caelureo colore pingit ...

Nihil refert quomodo esset, utrum vespere an diluculo, nam ille viator, qui per amplum caelum, ut venditor stellarum, equitabat animam dereptam, sensum existentiae ipsum, inter vestigia cometarum per universa sulcantium quaerens, ad tellurem fessus defatigatusque advenit.

Per illam ambulante speique iam carente, litore vitae invenit nuntium lagoena intus marivaga, aequore agitata inter spumosas undas, contentum. Ex illa chartam albam extraxit... tam vacuam atque simul plenam!

Caute legit quod non scriptum erat, verba autem videre scivit ubi deerant... sed post res inteminabiles adversas tantas a deis datas, ille viator aspiciebat semel atque iterum, dubie, spe autem; metu, laete autem, multitudine sensorum variorum, id quod volubilibus ventis ei dabatur.

Qui deus denuo sensibus eius speque ludebat? Quam novum ei casum dea Fortuna parabat? At forsitan erat denuo Fati ludibrio?

Onerosum opus sine cursu per infinitum quaerere animam perditam!

Attamen ille die quidem eius deus quidam miseruit. Fortasse Volcanus, divus excusor in sublimi Olympo, commotus hominis illius defatigati causa cuius fatum procudere cupiebat, nam ipsem admonebat in ustrina cudentem eo mallei ictibus rubrum ferrum usque formam in dura incude ei dat et subigit metalla. At forsan venusta Venus, quae plena amoris, ignem sollicitudinis extinguere consensit. At ipse Iuppiter, optimus inmortalisque, pacare bellatori vulnera vitae sanguinolenta voluit... re vera causam nesciebat, sed aiunt hominem ille die id quod in caelo habebat et eo perdidit invenisse: fragmen animae quod a mortalibus dii auferunt et sese delectant iis id quaerendo coactis.

Iter ad Ithacam suam ita incepit, ad insulam, ad patriam. Quaerens mundum dilectum, animam cupitam, semper desideratam...

Nam enimvero nullus homini mundus est quam ille ubi incolat quod amat!

Sed mox scivit omnes deos non eius miserebantur, nam solvendo ad mare Neptunus agitabat aquas Æelusque ventos. Et tum illud mare, amicus ante, adversum factum est.

Et aiunt eum errabundum ex tunc per circumdantem pontum a mutabilium undarum voluntate navigare, atque usque donec ad litus insulae suae appellere, singulis plenae lunae noctibus eorum animarum imaginis reditum amatorie saltantes videtur... ad usque auricoma Aurora, soror Solis materque Matuta, surgit aureo curru ab duobus formosis albisque equis, Fulgente Stellanteque, tracto nuntiandum diluculum diei...


04/08/09

Quam mirus mundus!



Iamdiu vobis cantionem notissimi septemtrioamericani cantoris quamdam memorare volui. Hodie idem acturus de altero, de homine simplice die 4º Augusti mensis anni 1901i (nam abhinc 108 annos) urbe Nova Aurelia (Ludoviciana - FASC) nato, qui 6º die Iulii mensis anni 1971 cum anima aurae discessit. Is de quo loquor scilicet tubicen Ludovicus Bracchiforte (anglice: Louis Armstrong) erat.

Ex cantionibus eius hanc, “Quam mirus mundus!” inscriptam, elegi. Quoniam in scripto cantionum continetur aliquando memorare oportet, nam... nihil est cantio, quamvis pulchram musicam habeat, nisi nuntium in ea celatum intellegitur. Ecce enim scriptum eius, fruimini id:

Video arbores viridis et rosas rubras.
Video eas tibi mihique florescere
et tum mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!.

Video caela caerulea et nubes albas,
nitorem diei benedicti, obscuritatem sacrae noctis
et tum mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!.

Arcus pluvii colores tam pulchri in caelo
quoque facie hominum commeantium insunt
Video amicos se salutantes, dicentes “Ut vales?”.
Vero autem dicunt “diligo te”.

Audio infantes plorare, eos crescere aspiceo.
Hi multa magis discent me unquam sciam.
Et tum mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!
Equidem mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!

11/07/09

Verba silentii

Verba silentii hodie in aere sinui. Silentii quod quiritatio est, quiritationis quae anxietas, anxietatis quae spes.

Quid tum est silentium? –mihi interrogas oculis in meos fixis. Silentium aliis clamor dilaceratus, aliis imperfecta expressio desiderii, aliis susurrus verborum amoris catenatorum, ... multa tandem est; sed sensus semper plenus sine altero anhelito quam continua praesentia ideaque constanti.

Nam verbarum memoria etsi in absentia tua felix me fit, renidentia fixa quae me sentire affert, ebrietas odorum me in sublime fert atque imago tua ipsa tacita me somniare incitat.

Quotiens horarum, quae anni fuerunt, silentium Penelopes fuit comes!. Haud unum nec duos, sed decem annos Penelope Ulixem exspectavit. Indefessa et serena et firma. Eo ita erat ut hodie nomen suum fidelitati dat. Erat ei silentium musica concentus plena, quam placide, dum texebat retexebatque, oculis ad mare positis audiebat, ad illud mare quod ei de praesentibus futurisque aiebat, idem mare quod aeres adamati eius evocabat atque curabat aeternam spem,... quae eiusdemmodi ut exspectata erat, advenit: silentio.

Verba silentii hodie in aere sinui. Silentium quod susurrus est suavis in auribus cuius audire scit, et blanditia aurae sapore maris, et sensa nuntiorum occultorum onusta solum quibus auscultare eos sciunt.

Vero hodie silentium meum verbis amoris onestum it ... silentio!.


27/06/09

Fabella


Tute iam a multis vestrum haec fabella nota sit. Tametsi eam hodie memorare volo.

Die quodam perdudum –antequam omnia essent– mundo virtutes vitiaque cohabitabant. Quondam otiosa erant, quamoberem sese latendo ludere convenerunt.

Numero ego, numero ego!” –clamavit Amentia. Tum Pax Consensionem pacificare conata est; sed denuo Amentia clamavit: “Numero ego, numero ego!”. Nemo autem negare voluit.

Unus, duo, tres, ...” –coepit Amentia numerare.

Itaque vitia virtutesque se abscondendo inceperunt.
Pulchritudo in lineam mare ab occasso solis dividentem se abdidit, Natura post saxum, Dilectio in guttas roris matutini, ... sed Amor ..., Amor nullum locum in quem se latere inveniebat. Nam vero dicitur, eum, cum non habetur, difficillime celandi esse.

... duodesexaginta, undesexaginta, sexaginta ...” –Amentia numerando continuabat, dum vitia virtutesque se latendo prosequebantur.

... et centum. Iam eo! Iam quaerendo incipio!” –clamavit tandem Amentia.

Amor, nam nullum locum inveniebat, se post rosetum abscondere decrevit.

Amentia incepit quaerere et invenire... Naturam post petram, Fastum Superbiamque in summo arboris altae cacumine, Invidiam post umbram Triumphi, Pulchritudinem in horizonte pereleganti, etc. ..., sed Amorem... Amorem non inveniebat. Nam vero dicitur eum, cum non habetur, difficillime inveniendi esse.

Tum Invidia Proditioque ut latebrum Amoris Amentiae detegant intervenerunt. Ibique virgam Amentia furculatam punctamque cepit et in rosetum pungere continuo coepit. Et ita magis magisque rabide iracundeque.

Cum tandem e roseto Amor exire potuit, duo sanguinis flumina ab oculis manabant.

Quid feci!” –horrifice Amentia clamavit–, “Quid feci, nam caecus Amorem factus sum!”.

Tum Amor voce amabile ei dixit eam ut ductricem fortasse servituram esse. Amentia quidem assensit.

Ex tunc aiunt, et vero est, Amorem caecum esse... et semper, semper ei Amentia comitatur.



14/04/09

Silentio incenso


Litteratim, verbatim, lineatim, sententiatim, singula capita complentur textu imperfecto ad eamdem historiam paginis eiusdem libri diversis scribendum.

Solum cum liber clausus manet, paginae inter se tangunt, amplectuntur, basiant; clam aspectibus quorum eas legere volunt. At cum eae aperuntur, o caelos, ex iis anhelitus reditus, anxietas reoccursus surgit, dum fluitat super chartam spiritus litterarum quae illas implent.

Equidem mutuo bracchia porrigentes se quaerunt, silentio incenso gementes, et maledicentes aera qua disiunguntur.

Meliusne librum vitae nunquam aperire esset? Namque legendo fortasse alterum laedetur.

Meliusne eum clausum sinere et ita conatus quidem suspicetur, sine sciendo, opus occursus aeterni infinitum se in ipso abscondito scriptum esse?

Solum enim cum liber aperitur, ut si epistula amoris ageretur, litterae eo scriptae humiditate lacrimarum cuius eum legit, maculari possunt.

Iam satis est! Nam oculi hi mei nubibus teguntur, et magis haud scribere possum; nam visu me privat hic sensus qui paginis eiusdem libri diversis datur, cum lineatim eamdem historiam scribunt.

Ad semper amandum