20 feb. 2010

Tristitia


Nuntium maestum dandum est:

Praeclarus magister, Hans Henning ØRBERG (21º Aprilis 1920º natus), danica urbe Grena nudius quartus (17º Februarii 2010º) mortuus est. Notissimi “Lingua Latina per se illustrata” operis, quod a multis nostrorum utum est, ille auctor creatorque fuit.

Consolationem unam habemus, care magister: Nunc in caelo cum Cicerone, Caesare, Vergilio, multisque aliis Latinice colloqui poteris.

Semper precationibus nostris eris.

Sit tibi terra levis

14 feb. 2010

Illunis nox


E ponto spem bibis dum ad pontum lacrimis reddis aquam datam.

Prospectas illunem noctem; animadvertis autem quo atrior est nox, eo melior stellas videre potes. Et tum anima exsaevit.

Oblitas carminum lineas in sideralibus lucis scrutaris, ac dies Paradisi aeterni reminisceris.

Unguibus laceras opacam Olympi memoriam evocans patentes colles et extentos, florida prata et odorosa per quae rivuli e glacie scatentes confluunt in illud flumen quo, sicut speculum, nostros vultus redditos spectabamus, dum in aurem mihi insusurrabas illam ardentem sententiam quae labiis tuis tremefacit.

Hodie, dies vulnerantes Cupidinis sagittas rememiniscens, hoc basium tibi mitto in eadem lagoena qua nuntia in mare iecisti post nautam quemdam in terra sine nave exspectantem.

Ignem in basio euntem cave, ut calor eius longas hiemis noctes tepescat cum somnus in somnium tam desideratum te proicit, cuius excubitor me esse scio.

Amantibus amatisque.