23 nov 2010

Puellae dilectissimae


Vides, puella, autumnum post crystalla agere,
cui pluvia margaritis tegit,
pallida lunae luce in eis micante,
quae delineamenta multivola gerit
sicut errantum simulacrorum umbrae.

Quo, dic, volant somnia tua?
Quo conspectus perditus petit?
Distantia delineatur in pupillis,
risus autem mihi dicit imaginationem
somnis spei feliciter tuam frui.

Horas post siparium celata numeras,
dum autumnum agere vides, puella, per vitrium
quod mundum tuum separat a vita et vitam tuam a mundo.

Quod labia tua tacent, clamatur oculis;
risus distracta de anhelituum infinitorum
desideriorumque aeternorum chimeris mihi loquitur.

Et somnias universa cum manibus capere,
in pectus fragantias omnes aspirare,
in coma flores omnes splendere,
atque pulchrissima in cute ornamenta ostendere.

Somnia enim, puella, somnia!
Quoniam vita te exspectat.
Nam vita stat illic foris.
Aspice abs turri iuvenile tua tranquilla
campum ultro crystalli fenestrae
per quam vides autumnum spe plena agere.
Quia, puellula, campi huius es domina.

1 nov 2010

Propius quam creditur

Susurrabat puer:

O Di, loquere me!.
Tum cecinit in prato alauda ... sed puer non audivit.

Et magna voce puer:

Di, loquere me!.
Tum tonuit in caelo tonitrus ... sed puer non auscultavit.

Et circumspectans puer dixit:

Di, fac te videam!.
Tum nituit stella plus quam ceterae... sed puer non respexit.

Et clamabat puer:

O Di, fac miraculum mihi praebuas!.
Tum vita quaedam nata est ... sed puer non percepit.

Et plorans denuo puer clamabat:

Tange me, o Di, atque proba mihi te hic esse!.
Puer autem a manu sua fugavit papillionem,... et, ignorans Deum ei tetigisse, profectus est.