23 nov. 2010

Puellae dilectissimae


Vides, puella, autumnum post crystalla agere,
cui pluvia margaritis tegit,
pallida lunae luce in eis micante,
quae delineamenta multivola gerit
sicut errantum simulacrorum umbrae.

Quo, dic, volant somnia tua?
Quo conspectus perditus petit?
Distantia delineatur in pupillis,
risus autem mihi dicit imaginationem
somnis spei feliciter tuam frui.

Horas post siparium celata numeras,
dum autumnum agere vides, puella, per vitrium
quod mundum tuum separat a vita et vitam tuam a mundo.

Quod labia tua tacent, clamatur oculis;
risus distracta de anhelituum infinitorum
desideriorumque aeternorum chimeris mihi loquitur.

Et somnias universa cum manibus capere,
in pectus fragantias omnes aspirare,
in coma flores omnes splendere,
atque pulchrissima in cute ornamenta ostendere.

Somnia enim, puella, somnia!
Quoniam vita te exspectat.
Nam vita stat illic foris.
Aspice abs turri iuvenile tua tranquilla
campum ultro crystalli fenestrae
per quam vides autumnum spe plena agere.
Quia, puellula, campi huius es domina.

2 Epistulae acceptae:

Petrus V. dijo...

Aliquando verbis consequeris animam permovere. Hodie ita fecisti.

Regina Noctis dijo...

Unus non alius lethargus is futurus procul meus. quod inter ut lethargus sum liberatio , inter ut lethargus EGO exspecto quod EGO exspecto. inter ut valde lethargus somnio te...

Basia multa....