31 dic 2008

Abusque anno acto

Pridie kalendas Ianuarias anni bismillesimi septingentesimi sexagesimi primi a.U.c. (vel die trigesimo primo mensis Decembris anni bismilesimi octavi p.C.n.), dum vigilia noctis frigidae prima, gurgite ab alto in quaterno navis scribebam: Latitudo 42º 17' 44" ad Boream, Longitudo 38º 20' 43" ad Zephyrum; temperies: -2ºC; caelum valde nubosum; ventus modicus e Cauro, velocitate quinquaginta sex fere chilometrorum per horam (gradus septimus scalae Bofortis); mare fluctuosum (gradus sextus scalae Duglae); visibilitas mala; humiditas 63%; pressio 1.014 hPa (hectopascalium)...

Post annotationes quotidianas clauso quaternum, apero fenestram cellae, aspecto ad informem horizontem, qui caligine confunditur. Vultus gelidis guttis a vento proiectis vulneratur atque halitus sentitur glaciatus respirando. Levem per nubes lunae crescentis lucem hariolatur.

Actus iam annus est, novi adventus verumtamen nos laetificat, quod ut semper multa coepta et nova agere petemus, sed obliviscimur voluntatem deorum. Ii enim consilia nobis etiam habent, quae saepe umbrare spem nostram videntur. Dii autem aiunt nullam umbram esse ubi solis nitet, veluti in mea insula. Ibi interdiu oriuntur flores multorum colorum, canant passeres formosi, itidem cum vesperascit, aer impletur venustatis musicarumque variarum. Illic vitam sorbillo, etsi hodie ultra undecim milia chilometrorum ab ea absim.

Pridem rediens illuc sum, quamquam procella aliquoties mecum ludant eiusdemmodi ut iam cum Ulixe fecissent. Sed quae dico! ... hodie nihil refert, nam in annum novum versus abusque anno acto, ac tantum spem alere decet.

Omnia desideria vestra cum Anno Novo vobis fieri exopto!

22 dic 2008

Estote felices ...


Felicissimum diem Christi Natalem
et
uberrimum Novum Annum
vobis omnibus opto
et praesertim tribus meis amoribus.

Estote felices !!.



Eae tibi de me dicent ...


Audistine unquam vocem maris,
sonum ventorum ...?

Sin ausculta autem undarum susurrum earum spumarum,
nam eis nant verba sensaque mea ad te quaerentes.


Illae de me tibi dicent.
Tibi dicent me
a noctium illunium vacuitate
implevisse gemitibus silentium;

me a dierum sine luce silentio
implevisse umbris solitudinem;

me a cellae navis solitudine
implevisse lacrimis mare;

me a mari navem motante,
implevisse precibus aera;

me ab aere me absorbente,
implevisse fragrantiis hortum tuum;

me ab horto in te florente,
implevisse phantasiis desideria;

me a desideriis me exurentibus,
implevisse sensibus fatum;

me a fato te capiente,
implevisse spe vacuitatem...

Quamvis noctu, mel mea,
cum animae e corporibus abscedunt,
distantia fit nihil,
ista enim linea quae in basio aeterno
mari caeloque delineatur,
mihi immensa tui necessitate efficit.

Ac est isto in horizonte
ubi fides et ratio evanescunt,
quo oculorum ros pugnat
cum igne ex iecore surgente...

Sed dormi, Venus mea,
et ausculta prima luce
spumas maris.

Eae tibi de me dicent ...


14 feb 2008

Motu perpetuo per unguenta.


Seco ventum, seco aera,
transeo per turbines montesque,
sulco pelaga mariaque procelosa,
fluito supra nubibus aethraque,
no per lamas incerti tenebrosas,
consumo anxie dies terrenos meos.

Motu perpetuo sum.

Cosutam corde meo fero imaginem tuam,
quae sicut ignis perennis
mihi calorem tuum dat
et rigorem frigidarum noctium hiemis lenit.

Utinam lacrima esse tua possem,
una quarum in corde gignis,
ut oculis nascar, genis vivam,
labiis moriar tuis.

Et motu perpetuo ut illa sim.

Aliquando, cum amor verus,
distantia magis exigua nimis magna videtur,
sed distantia longior pontibus subtilibus exsuperatur.

Hodie, cara mea, tibi me committo,
sublimi beatitati felix essendi felicitate tua
plane me dedo.

Motu quidem perpetuo me esse facis.

Prospectus pulchrior est
illa quam tecum compartior.
Nihil est quod pro te non faciam,
nihil quod iter ad te impigrum reprimat.

Motu perpetuo per fluida, unguenta,
aromates sensusque transeo.

Omnia sicut liquidus cedunt vi navis meae,
quia ea amore gubernatur.

«Fluidum est corpus omne cuius partes cedunt vi cuicumque illatae, et cedendo facile movetur inter se», ab Isaaco Neutono fluidum ita definiebatur (Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, Liber II, Sectio V, Propositio XIX, Theorema XIII).


9 feb 2008

Ubi nox ..., tum.


Vertigine noctis,
ubi luna conscia participesque stellae fiunt,
ubi solitudo vacuo clamat,
ubi lacrimis meis mare impleo,

ubi e pectore quidem anima se evellit
et in aethera te quaerens se evanescit...


... tum enim est cum mihi furenter sensus a mente discedunt
ut in bracchia tua cadam
et me convolutum fato meo in smilacem entis tui densam dedam;


... tum enim est cum cor meum in mare iacio
ut ad litorem insulae tuae adeat;


... tum enim est cum basium meum,
labia tua persequens,
in animam solivagam errantemque fit.


Namque te sedentem scio supra scopulo inerte
cum oculis ad mare infinitum positis,
cum suspiriis aerem implentibus,
cum crinibus ad ventum appetentibus
quod a mari trahitur amplexendi
atque sentiendi mussitare blanditiarum aeternarum

quae tegunt illa calida “te amo
cum quibus a placida dea somnus nocturnus capitur.


Dolor amoris est qui vulnifica Cupidi sagitta affert,
quem mitigare tantum oscula blanditiaeque possint.



4 ene 2008

Solum his in bracchiis tuis

Eritne enim ipse Iuppiter, universorum genitor, qui ea suis manibus attente sustineat spectans quomodo omnia secundum eius voluntatem fiunt et cito aguntur, dum fata mortalium libidinose internectit atque eis modo turbationes, modo affectus, modo risus, modo lacrimas provocat?.

Videbitne forsitan omnipotens Iuppiter universa fulgenta quorum rotae sicut dentirotae* sedulo factae circumvertunt, ut ita res desideratas cum horologii subtilitate naviter statim fiant?

Permotionibusne, aerumnis affectibusque miserorum mortalium perpelleretur?, aut contra perinde ut mecanicum robotum qoddam sensu carens eorum deprecationes ab animo suo averteret?.

Eruntne ceteri dii etiam robota quae iussa eorum ducis certa ut centuriones legatique exsequantur?.

Si ille enim auscultans ita foret... o Iuppiter maxime omnipotens, cuius cor universa ipsa est, ingentis magnitudinis, et omnibus rebus profusus vastusque, quo tantum bonae res capiuntur! O tu, Causa causarum, audi me et statue tot res quot necessariae essent ut arcani operis tui aquae mei iteris quietae fiant, ut ventus lenis favensque sit, ut aperta citaque terra monstretur, ut nox brevis sit et lux fulgens ad oculos meos fessos emergat.

Et vos, deae musaeque, extemplo iussa exsequimini quae genitor vobis diligens dictat.

Et tibi, o dea quae gradus meos ducis, quae Olympus rectoram universorum nobis creatorum esse permissit, stabili flammam phari tui ardentem ut nec tempestas nec nox atra cursum meum mihi devertant. Fac lucem risu tua super umbras transitoriae distanciae, fac brevem voce tua longos dies, fac amplas carminis tuis cupiditas blanditias... fac ut naviget mea navis plenis velis; neque crepitare alvei neque querelae turbae nautarum lassae, neque altae undae frangantes me terrent, si flammam constantiter nitet et micat iter mihi patefaciens.


Cupio videre quali colore in paradiso caelum pinxisti, an caeruleo cogitationum tuarum; quali colore flores, an rubro igneo labiorum tuorum; quali colore fluvios, an argenteo suspiriorum tuorum; quali colore montes, an terreo tuorum oculorum; quali colore cupiditates beatitatis nostrae... an forsitan aureo fulgore comae tuae cincinnatae, cuius sicut vellus quod ab Iasone adipiscendum erat, regnum pendet.

Pinxeris, dilectissima dea mea, quomodo volueris e tuis versibus murmurantibus ad usque me cantus laetus fertur, et intus in me necessitas quiescendi in bracchium tuorum lecto iam corpore meo petitur; nam solum bracchiis tuis fiunt certa somnia mea.

*
rota dentata.