28 mar 2010

Nautae cantus


Olim, o nauta, radices in terra reliquisti,
ut navem ad mare, quod desideria tua alit, solvas.
Sulcavisti nave aequor immensum,
sicut terram vomere sulcat colonus;
id spe somniisque sevisti,
sicut frugibus agrum seminat cultor;
id tandem precibus precationibusque conspersisti
sicut imbrem agricola caelo orat.
Ac omnium testis fuit Luna,
illa alba domina quam increscendi decrescendique vides,
cui secreta silentio tua narras,
cui verba quae a vento feruntur, mussitas.

Ligneum navis moderaminem aprehenso,
perpetuō scrutaris horizontem,
illam infinitam lineam unde singuli mane sol oritur
atque ubi singuli nocte tandem moritur.
Vento auribus reflante,
pluvia vultum laedente,
sale corium indurante,
vides manus deterere rudentes contendendo,
funes nodando, contignationem poliendo,
et labia aura marina fatisci
dum dies agere sentis, et menses, et annos...

Etiamnunc de mari somnias, nauta,
et de velis, et de antennis, et de ventis,
qui tibi crista singulae ondae sine pavore
veritatem suam dant, laetitiam et maestitiam suas.

Tum, in noctibus dum Luna cinerea
super obscuris altisque malis se praebuit dubia,
comprobas vitam undarum spuma tuam inesse.


Ac remigando simplicem quaerens veritatem continuas,
in malaciis procelliisque aquarum, solium, aurarum et lunarum.
Nullo desiderio praeter ventum
atque sete tantum caelorum stellarumque

Mane hiemis frigido urbe post reliquisti,
ut aeternum horizontem sequeras,
illum quod finem somniorum determinat
post vitam quam nihil aliud, nisi dierum continuationem
plenarum consiliorum offensionumque,
conatuum defectionumque est.

Nunc venti vela blandiuntur,
in malis sibilat canor zephyri aeternus,
dum cursus, moderamine firmo, te ducit
ad omnes stellas quas videre possis,
ad tanta dilucula quae restent,
ad tantas noctes quibus cum luminosis diebus somnies,
dum undae ludentes sutiles alveum tuum pulsent,
sicut tympanum, cuius sonitus ab imis abyssis surgant,
ad quas quandōque proficisceris, tum in perpetuum,
neque comitatus erit praeter gaviae delphinesque,
nec lapis albus ubi nomen sculpatur,
tantum tibi erit aequor aeternus tumulus,
ab undis cum spumis delineatis volutum.

Tum tristem minus nautam terra habebit,
beatum autem magis nautam caelum.
Interea in occasu suo sol cadet,
atque tepida dubiaque crepusculi lux
naturam totam involvet, o nauta.

16 mar 2010

Ad succurrendum


Quondam via urbis puellulam leve veste vidi algentem; sine spe escam inveniendi dignam videbatur.

Iratus sum atque Deo dixi:

- Cur haec fers? Quare nihil facies ad eis succurrendum?

Animo in re posito, silentio ambulavit domum.
Iam domi, me lecto iacente, oculis in lacunarem fixis, mihi longissima fuit illa nocte.

Subito, medio noctis, me intus, vocem sensi. Illa vox mihi inquit:

- Ad eis succurrendum iam aliquid feci... TE feci!.