31 dic. 2007

Hodie ut heri.


Ut heri hodie formas meae Veneris denuo somnians prima luce experrectus,
digitibus voluptuaria, carnosa, delectantia labia eius delineans.
Placiditate somnii, illecebra vultus, de ea gesti.
Luce eius candoris impletus sum, ei frontem basiavi et iterum provolavi.


Cum amor fit imaginem qui in horizonte delineatur,
cum somnium quoddam libere in veritate scribitur,
cum spes basium iam acceptum est...
tunc amor nomen mulieris habet.


Cum dies finiatur, redibit continua nox, semper experrecta.
Illuminabor ab ista numquam durmiente luna,
ingente petra alba, domina veneficiorum et forium arcanarum,
quae sub serico opaleo ad terrae valles et ad maris infinitatem celeste patet.
Et forsitan tempore haud longe,
quod in insula longinqua fortasse risus quidam levis sit,
magia micantiter respirat.


Et ista magia faciet me cras eam amplexus,
ut hedera saxum quo sustinetur, albente caelo appaream.
Et id ita sit ut radicescam et ut numquam iterum in mare abruptum redeam.


Ita scribebam in medio solitudinis algorisque maris,
pridie Kalendas Iaunarias anno MMDCCLX a.V.c. (MMVII p.C.n.).




P.S.: Quibus his diebus commemoramus Nativitatem Filii Dei, maximam felicitatem vobis opto. Natale hilare et equidem uberrimum annum novum!.
Valete.

13 nov. 2007

Si vis...


Si mare habere vis,
aspice id
et manus aperi in aquis eius,
et tunc mare totum eis inerit.
Quia si pugnum facias ut id teneas,
vacuae fient.

Si ventum habere vis,
porrige bracchia et aperi manus,
et tunc ventus totus tibi erit.
Quia si eum retinere vis,
nihil habebis.

Si solem habere vis
et luce eius mira frueri,
aperi oculos et expecta.
Quia si eos coniveras
ut lucem iam habentem retineas,
tenebras tantum habebis.

Si habendi gaudium habere vis,
libera te furoris habendi retinendique.
Fruere papilione quae circum nos revolat.
Fruere flumine quod fugiens currit.

Fruere flore qui se ipsi ad caelum aperit.
Fruere totum habendo,
sine id possidendo, sine id retinendo.

Modo ita frueris vita:
Si te eam habere sine possidendo scis,
si eam currere sine retinendo permittes.

In sinu mei es et semper eris,
quia tu sine possidendo neque retinendo
me habere scis.


29 oct. 2007

Basium flosque


Media nox me opprimit sine te. Silentio magno circumdor. Imber remisit. Quaeque eius gutta, sicut quaeque ex undis maris in faciem meam attingentes, basium tuum mihi est quod a caelo et a mari mittitur, quoniam conscii esse noster velint, qui in quemque angulo, in quemque ancone se abdantur.

Me mile basiorum et susurrorum unum a te distante, vultum tuum, mel mea, evoco.
In cubiculi mei penumbra, quae vix nacientibus solis radiis frangi coepit, verba tua recolo et colloquia multa tenta, et quaestiones curiosae tuae, et inconfesabiles ludificationes. Tum oculis tuis in meis fixis, tum manibus in coxis meis prehendentibus, tum bracchiis truncum meum circumdantibus, tum labiis rubris tuis coram naturam meam se insolentiter præbentibus.

Memini temporum praeteritorum beatitatem et anima sibi mea turbat, nam scit eos tantum esse praefatium quorum venturi sunt.

Et subito musa nymphaque, e nihilo surgunt, et me ambiant et interrogant de te magis scire quaerentes. Sed eis quaeso silentium: ¡Stt, tacete, musa et nympha, tacete!, nam adhuc dormit regina noctum mearum, insluae meae, meorum somnium. Cuius quaque die, cum expergiscor, prima luce, formas suggerentes sindonibus sculptas primum video.

Et est actio prima supra labia eius basium amoris ponere et sub cervical vel apud capillum florem, modo rosam, modo dianthum, modo orchideam, saepe iasminum.

Fac longior noctem, diva Urania musa, ut amore pectus eius apertum stuperat. Fac magia tua, Idia nympha, brevius mare et Aeolum convince ut ventos faventes excitet itaque navem quam ad eam mihi vehit, cum maiore vi impulset.

Involutam in aethere navem videre meam vellem. Utinam aquae aer essent, vela pennae, rostrum proris caput milvi, aplustre accipitris cauda et remi alae falconis. Et ita id totum sicut unum volaret vi strenuae aquilae volato augusto.

Mihi date, nympha et musa, divae femineae, a palla vestra venefica carminem ut iter brevius conficiam; vel concedite mihi vos, amicae veterae, suavem expectationis parsimoniosae mitigationem. Date mihi veneficium quod etsi incertum, mihi sinet videre iter agentem sicut aqua quae e manibus celeriter fugit.

Date mihi poculum amplum ut exiguis haustibuis meam spem bibam, quoniam basiorum plenum habeo amoris utrem quo inebrior.


21 oct. 2007

Ad matrem mearum filiarum


Vigesimo primo die mensis Octobris.
Loco quodam in orbe terrarum
hodie «DIES MATRIS» commemoratur et celebratur.
In insula mea quoque.
Itaque omnibus matribus, et praesertim
matri filiarum mearum,
felicissimum diem festum optare volo.

Quam ob rem per aquas maris
hunc florem, hanc rosam rubram tibi mitto,
mea Penelope carissima et amata.
Te amo et semper amabo te.

In quaternum navis die tali e distantia corporum,
quam haud animum spirituumque,
ita decet tantum scribere.

Vale.


14 oct. 2007

Pluit mari


Pluit. Vi in fenestrae crystallos cubiculi mei pulsat imber guttas eius aquae quae e nubibus delabuntur et a vento sparguntur. Plumbeus dies cinereusque.

Imber tenuis constans in ageam crepitat. Ventus leniter navem motat. Mare undosum est.

Apud candelae lucem lego iam flavescentes amatorias eius epistulas, quae in memoriam imaginem Veneris meae subeunt. Oculos claudo et taceo. Mihi vocem eius susurrantem in auris meis audire videtur.

Et silentio cogito omnia paradoxona esse, nam autumnus iam adventus est ibi ubi ver oritur; lucescit ubi sol occidit; cadunt foliae flavae ex arboribus fuscis ubi iam virides gemmae florescunt; postremae rosae flaccescerunt ubi roseta novis caputulis sibi implent. Omnia sunt paradoxona.

Paradoxon est distantia tantum suspirium esse, dum enim suspirium mundus totus sit; paradoxon vita amorem non superesse, dum enim amor per totam existentiam sit.

Hodie delphines super aquas equitantes parallele ab alveo navis natant. In eis defixus maneo spectans. Imago eorum mihi ut corpora sirenum viduntur, quae pro bono itinere procurant. Corpora eorum argentea nitent aqua inmensi maris glauca.

Caligo circundat horizontem quattuor ventis. Pluviae murmur continuo auditur.

Sentio longinquitate cor eius amorem scatens, sicut et meum bibit e limpidis fontibus site vehemente.

Percipio ut illa semper secundum voluntatem suam omnia disponit. Statuit de velis, de rudentibus, de gubernaculo, de omnibus navis meæ totae, cuius mali ad caelum se tollunt ut digiti quaerentes ab alto prospicant et colluminent terram quam ea habitat.

Volui caelum delineare, et vultum eius pinxi; volui Paradisium explicare, et nomen eius scripsi.

E pectore meo desiderium beatum scatet ut per semper a meis bracchiis amplectatur.

Pluit. Murmur guttarum in crystallos, et in eis duae guttae amoris speique plenae e oculis meis sicut margaritae emergunt.

Pluit mari. Navem suaviter ventus agitat. Undae murmurant nomen eius. Pluit rore oculis amore captorum. Zelotypiam habeo cum cogito easdem guttas quae e caelum ad mare redeunt, faciem eius tetigisse, vel coma flava a sole longinquo aut ab aura audace ad meam navem venientem demulceatur. Et video manus eius quae tenere capiunt quae die texantur nocteque retexantur. Eam video ut in pectus premat ad cor suum admovendum, quod amato die neatur nocteque retexantur.

Pluit mari. Pluit oculis meis. Pluit oculis adamantum. Simpliciter pluit.

8 sept. 2007

Omnia dormiunt


Musa nymphaque dormiunt. Dormit in mari quae e spumiferis undis emergit. Dormitat in caelo quae pallam induit ubi stellae titillantes adsunt.

Spumas quas vincit in undis aqua frangit. Mari glauco placidoque navis lallatur. Ventus quoque dormit. Omnia dormiunt.

Nec Fatus vellet ullum ut Ulixem victorem millium periculorum intrepitum, a cursu ad insulam somnium, ubi Venus mea exspectat, me abducere.

Navigatio longa sit, at constans. Sine rebus adversis quae eam perturbent. Nulla nenia sirenum infausta super me interveniat, nulla Circe Calypsove in itinere illecebris suis me alliciat. Saepe ne utile quidem est scire quid futurum sit; satis est enim scire omnia quocumque transire.

Multies mihi ipsi quaeror an terrae continentes insulaeque supra æquore natent, vel quis aut quid lunam in excelsis sustineat, vel quo cadant aquae marium quae in fines orbis terrae perveniunt, vel cuius color sit speculum, vel qua de causa a deis facilius omnia non geruntur.

Unam enimvero scio: sicut scaturigo quae inter saxos mihi scatet,dea mea est. Ambo amorem aedificemus. Quam ob rem navigo eius basium quaerens, cuius imago horizonte pingitur a sole nubibusque. Et pleno animo verba mea iacio haud ad ventum, sed in vento, ut ei ferantur.

Sed dum prora navis stans haec cogito, ventum amicum animadverto. Itaque nautas iubeo funibus bene affigere et vela tendere, nam hodiernum iter promissor futurum est.

¡¡ Hmmm, certe olet aer salem et mane eius cutis iasminum mente pectoreque meis fixum!!.

Iam per subsolanum, ad sinistrum versus navis laterum, radios soli orientes percipio, et super aequore luci corona delineatur.

Itaque adnoto in quaternum: “Ante diem sextum idus Septembres anni MMDCCLX a.V.c.

» Sudum. Visibilitas optima. Tempestas idonea. Temperies circa 25ºC. Mare enim cincinnatum (hoc est gradus primus in scalis Duclae), aura lenissima quasi ventulus (hoc est gradi alteri et primi in scalis Bomontis). Positio: Latitudine 34º 31' 18", Longitudine -18º 29' 34". Cursus inmutatus. Dies incipit”.


20 ago. 2007

Pharus eius oculorum

Multis noctibus, dum nautarum turba dormit nec ipse somnum inire possum, meditabunde per foros ambulo, comprobo cursum, inspicio funes, restes, rudentes velorum. Id factum, quandoque in carchesium, quandoque in proram peto.

Illic musicam alvei fluctifragi in undas audiens, ad stellas caeli aspicio et delineatos in sideris oculos deae meae percipio ac eis animadverto pharus qui mihi ad insulam eius ducunt.

Sopor quidam silentio circumvolat noctis, tum si in carchesio Urania musa adest, tum si in prora nympha Idia, et utra colloquor.

Die quodam Idia mihi interrogavit: “Esne” –nympha inquit– “Ulixes redivivus et ut ille Ithacam tuam quaeris?”.

Post longum imumque suspirium ei respondi: “O nympha, est illa impetuum meorum domina, desideriorum meorum captrix, quae ab insula sua longinqua facit maria infremere, tempestates cooriri, naves stridere, tonitrum retonare, ventos ululare; ita ad suae libita zephyrum eurumque movet. Ob ea maria horribila aut placida, malacia aut typho venti fiunt atque deinde postea cum summa facilitate aquas ventosque pacat.

» Ex illa blandimenta illecebraeque se succedunt, et sicut venefica cum vitreo suo globo atque oculis suis super eum fixis, navem meam ducet. Domina et era Fati mei est.

» Diceretur me ne officium quam incertis lineis diem ex die quaternum navis meum implendo habere, nihilominus tamen an illa id quoque disponat nescio.

» Sed... tace, o nympha!! Nonne audis cantica?. Voces mellifluae quae inter undas crispatae aquis ad me trahuntur. Verba eius sunt tenera, quae singulis noctis ad usque me feruntur ut molliter elegantiterque in auribus meis susurrentur.

» Vidisne? Intellegisne nunc quam ob rem cutis mea eius nomen scriptum in aromis odorum fert?.

» Sed... cum musica hac et ita canticis somnum me deicit, nympha conscia. Dormitum ire debeo, nam in bracchiis eius quiescere mihi semper placet, et id enim -interea navigandi sumus- somniis tantum datur.

» Ad crastinum. Vale.

4 ago. 2007

In diebus singulis

Hodie, die Saturnis, pridie nonas Augusti anni MMDCCLX a.U.c. (quarto die mensis Augusti anni MMVII p.C.n.). Ita in navis quaternum scribo:

» Caelum nubilum. Visibilitas trium fere chilometrorum, etsi caligine levi ad Eurum. Tempestas fusca. Temperies circa 21ºC. Vespere mare quod mane aestuosum, in agitatum factum est. Ventus decussatus e Libe ad Caurum permanet, navigatio autem haud incommode tenetur.

» Positio: Latitudine 42º 50' 26", Longitudine -17º 31' 48". Cursus rosa ventorum vel nautica recte denotatur.

Coepit haud dudum vigilia prima, nam 00:34 hora est.

Aspicio sursum, ad caelum. Stellas septemtrionum video, inter illas maiorem minoremque Ursas, et ita adnoto.

Aspicio ad horizontem quo undae nascuntur, et tantum vestigium stellae meae in mente compono.

In diebus singulis et portum eius iam cogito, et calorem ligni foco domus, et suavia eius in labiis meis... et dies omnes cum prima lux una ambos inveniat, quibus bracchia mea statio tutissima ea erunt. Adeo beatus ipse ob cogitationes has sentio ut eius imago ad me adveniat, et sicut basium lentum aeternumque mihi videtur.

Venus mea semper amata, quisque cordis ictus punctum est ubi suspiria implent istud spatium in quo basium gignitur, animae sibi liquefaciunt et blandimenta surgunt; in primo istius cutis diluculo, quae modo amare scit...

18 jul. 2007

Nequeo sine lacrimis scribere


Die quintodecimo ante kalendas Augusti anni MMDCCLX a.U.c. (vel ut hodie dicitur, die 18º mensis Iulii anni MMVII p.C.n.), alto scribo:

» Prosecutur cursus modice, auster enim suaviter perflat, levis autem maris motus adest et mare tentum ab occasu.

» Mane nautica ministeria geritur et crucis apparatus datur. Vespere denuo nautica ministeria, apparatus totus oneratur et tandem malo vacuo navigamus.

» Idonea ad navigandum tempestas manet, nam per zonam maris quamdam magnis pressibus, circa 1.028 mbs, suavibusque ventibus
.


In navis quaternum quotidie scribo quomodo dies aguntur, et dum id ago, haud sine tremulo corde, memini quomodo cum dormiens es, te silentio noctis aspicio; quomodo basiis faciem tuam tego; quomodo blanditiis teneris corpus tuum delineo; quomodo te quando modo praesagium eras, iam amabam; quomodo iam longe te sine ubicare venerabar. Tum lacrimis oculi implentur, tum anima felicitate exuberat.


5 jul. 2007

Plenis velis


— Quiescisne, ductor?
— Quis? ... Ah!... Minime, nauta!
— Quid enim agis?
— Tantummodo ad longinquitatem aspecto.
— Quid illuc quaeris?
— Terram cuius portum adventavero, ubi applicuero atque vela submissero. Ibidem ancoram iaciam.
— Quid eo te illicit?
— Nempe non tua interest, nauta!. Nullius interest!
Num de rebus tuis quaesitus es?
— Hahahaha, ductor, te atque res tuas ridam! Nemo transit per vasta maria procellosa sine causa.
— An tu, me interrogans, quid tecum?
— At ecquando portum quemdam petivisti? Ductor, milia maria iam sine præfinitum cursum transiimus. Non intellego qua de causa, quam ob rem nunc...? Pro certo habeo tibi non ullam stellam ignotam sit.
— Tace, nauta vecors, nonne percepisti caelum maestum est?. Nam iubar sideris pulchrissimi meliorisque abest. Id cuius mihi et calorem et quietem et vitam profecto dat. Te testor, miser, ubi illic simus a me manus tendentur et caelum tangetur. Tum istud iubar denuo lucescet. Quid habebis igitur de hoc dicere?
— Insanus, rector, factus es!!!
— Itane credis, prave?
— Quis credere potest caelum tangi posse?
— Ipse credo et assevero. Sed garrulitatis absistamus! Nam malacia abest et ventus favet! Clavi moderator, cursum mane secundo vento! Nautae, vela tendite! Stella magna exspectans est, ergo ad eam navigemus!


10 jun. 2007

Quam citissime


O plena luna, ... verone amantibus quibus tibi rogantes veniunt, ut eorum dilectis suspiria amoris onusta feras, desideria cedes?

O undae quae frementes in rupes frangitis, ... verone lagoenas amoris nuntiis inter spumas albas vestras involutis ut ad remotum locum ab amante habitatum feratis, adamantes in vos iactant?

O aura maris indomiti salsa, ... verone basia, spes, somnia, desideriaque amore captorum et amantum, se sibi in spatio desiderantes, inter aethere et suavi venti marini aromate in gracili volatu fers?

Tunc expectate, aura maris, audite, undae audaces, animum attende, luna plena, enim quidem nuntium vobis dare habeo, unum cui causa vitae meae est, insania mentis meae, essentia naturae meae. Dicite ei me eam amare. Satis est. Ea cetera intelleget.

Sed ite cito aura maris, undae, lunaque, nam scio ita ei receptionem, sicut mihi missum urget.

31 may. 2007

Olim ita erat


Olim mare tantum aqua summa erat.

Hodie speculum coeli mihi est,
quo canantes sirenes audiuntur.
Hodie maria somnium mansio,
ubi pulchra cantica undis fiunt.
Noctu, cum tacet omne mare,
levem undarum murmurem
et carinam aquas secantem
enim ipse solum percipio...

Olim mare tantum aqua summa erat.

Ut ei celeriter perferat,
et in eius aures de appetitionibus,
quae igne me exurunt,
dolorique, qui spatio fiat,
insusurret, vento verba pono,
et in maris aqua basia
ut ei cito de corde dicat.
Cum somniis meis cedo.
Imber vernalis autumno
super contignationem.
Magnis aquilonaris perflatis velis
malacia navis leniter agitatur.

Olim mare tantum aqua summa erat.

Me quaerente crepidonem
qua eius oculorum pharus stat,
manet anima mea convulsa.
E navi in insulam viridem egredi
iamdiu vehementer cupio.

Olim mare tantum aqua summa erat.



24 may. 2007

Prora ad ventum

In caelum stelliferum oculis sursum,
lineam quae mare a caelo secat,
picturam porphyreticarum
caesiorumque colorum pictam,
sine intermissione intueris,
imaginem eius aequore
delineatam quaerens. Ita stas.

Interdum aquam in mare
oculorum tuorum fundis,
et cum ea fragmen somnii,
eam clamans, propere fugit.

Navita qui et in maris vastissimi
medio et nomine eius in malo
amore scripto litteris pulchris
laetus canansque navigas,
quis clavum navis tuae gubernat?

Fulices in antemnis considerunt
ut te in nave cantitare audiant.
Nauta qui per altum plenis velis
pleno amore ad eius portum petis,
perge, vir intrepide, perfer
navem tuam spei plena
semper prora ad ventum!

3 abr. 2007

Dieque nocteque te quaero


Hei, nox atra qua nihil de ea mihi dicitur!
Nec lumen plenilunii nec cantus vocium
quae nominem eius suavem nuncupant,
mentem meam ab ea abducere possunt.
Nonne auribus silentium ululans sentitur?

Horizontem prora navis speculor,
spumas undarum tantum video,
quae leves mobilesque risus delineant,
consciae silentii eius cruciantis mutae.

Mari tranquillo luna se abluit,
Mile alacritatis caecae versibus
nominem tuum saepissime voco,
dum labra mea murmurant:

Iuga sensa semper somniata.
Energema e quo lætitiam vitae accipi.
Numen quod gradus meos ducis.
Nescio quid corde meo fecisti.
Itus quem natalis abhinc dies coepi.
Ferens vis undas usquam oram trahis.
Enavigabo ac pelaga procelosa ad te.
Redamo te cui iam multum pertineo.

Musicam audiens tibi verba leve voce,
dum suavia labiis tuis multa pono.
Tibi, mulier, quae in volatu aquilino
ad vicum tuum mens pervolare agis,
te quaerendo ut blanditias mile det,
flos vitae qua cor in pectore pulsatur.

Inter et lunam in aqua maris
et volatum in aere calido,
solus nocte magis denuo
cum manibus gubernaculo sto,
dum a corde sensa pone te effugiunt.


3 ene. 2007

Navis parata est

Ex immo anima mea ventum tuum sentio et navis per mare vehementer ad te navigat.