17 ene. 2011

In memoriam ...

...Martini Lutheri Regis, Iunioris*.


Nudius tertius, die XVº, octogesimus primus huius pastoris baptistae natalis dies fuit. Infaticabilis libertatum aequitatisque luctator hoc multas nobis sententias sivit, mihi autem omnium una perquam digna videtur, quam hodie vobiscum communicare volo. Ea ait:

» Quodcumque in vita officium nostrum sit, faciamus id bene; tantum quam a nullo homine —vivo aut mortuo aut adhuc non nato— melius fieri possit.

» Si officium nostrum urbis calles everrere est, everramus eas ut Michael Angelus pingebat, ut Sæchspire scribebat, ut Bethove componebat. Tam bene everramus quam omnes caeli terraeque exercitus se ad operam nostram admirandum sistant atque exclament: “Hic vivebat magnus scoparius, qui valde bene officio suo fungebatur!.

*Martinus Lutherus Rex (angl.: Martin Luther King), Iunior.
Septemtrioamericanus baptistae Ecclesiae pastor.
• Atlanta, Georgia, CAF, die 15º Ianuarii 1929º natus.
† Memphis, Tenessis, CAF, 4º Aprilis 1968º mortuus.

2 Epistulae acceptae:

Regina Noctis dijo...

Vir magnus,per unam ideam mundum mutavit ...
J'aime la prose que vous utilisez pour les portraits.
Gros Bisous!

Livia dijo...

Enimvero digna vt dicis, est sententia.