5 ene. 2010

Volventibus annis


H
ac etiam nocte volavi

in aromatibus corporis tui
et tenuitatibus orographiae.
Fugati volatu decessi
securitatem navis
ut suspiratibus tuis animam dederem.

Deorum benevolentia
mihi insaniam attingam
cupidinum sivit
atque fragantis inebriem
formarum libidinosarum.

Me coxas tuas amplexo,
nectares vetitos bibi.
Me collo tuo capto,
camporum patentum
odores olfeci.
Me cute tua illaqueato,
illecebrarum dulcedinem degustavi
Me coma tua implicito,
caelestem angelorum canorem sensi.

Aliquotiens, multoties, solitudine maris,
intus in me tantum ades
ut ne absentia quidem spatium sit,
nec spatium absentia.

Nam hic, infinito marium sulcans
aequore circumdatus,
nulla terra visa praeter a memoria evocatam,
adhuc calorem labiorum ardentum in meis sentio.

Igne eos inussisti
visceribus entis reconditis.
Scalpro petream rupem sculpsisti.
Sorbilo vitae poculum opplevisti.
Multa suavitate domuisti
equum indomitum.
Osculis catenas liberasti.
Clam, atra nocte, machinasti
somnium spei alucinatae ...

Et ecce me, remum capto, animo in gubernaculo,
distantiam speculante,
procelosum mare acre adspiciente,
scrutante caelum stellatum ...
ut omnia ad insulam remotam tuam ducant,
ubi tu, nympha opalina, abstergebis
felles meorum malorum,
amarores dierum praeteritorum dulcorabis.

Atque in postremo sublimique halitu,
vitam vitae dabis, rationes rationi,
spem spei.
Ac tandem coronabis basio aeterno
occursum perdiuturnum quo anima corpusque fundantur.

7 Epistulae acceptae:

Iacobus dijo...

Pulchra verba. Beata mulier cui scripta sunt.

Anónimo dijo...

splendida composizione piena di sentimenti

Luis Inclán dijo...

Valodia:
Tibi gratias ago pro tuis scriptis!
Vis blogum tuum in blogorum planeta Chironis esse?
(Vide: http://chironweb.org )
Cura ut valeas!

Valodia dijo...

Care amice atque dilectissime magister, faciam ut dicis.

Gratias multas.

Luis Inclán dijo...

Valodia,
iam blogus tuus est in planeta Chironis, in loco "Varia".
Si vis, potes ponere in blogo tuo Chironis signum quod invenies in hac pagina:
http://www.chironweb.org/es/node/61/
Cura ut valeas!

Massiliensis dijo...

splendida et preclara sedes quam hodie invenio atque ad quam redibo.
vale

אי החלומות dijo...

אהבתי את הבלוג. אני מתחיל עם השפה הלטינית ובכל זאת אני לא מעז לכתוב את זה אבל אני נהנה לקרוא את הבלוג שלך ואת הגרפיקה יפה מאוד

novo tempore latine loquar ;)
Vale