1 abr. 2010

Tantum verba


Iuvenis quidam ad sacerdotem inquietus prodiit ei interrogans:

Presbyter, Deum quaero!.

Tum sacerdos fabulavit sermonem, quem iuvenis patienter audivit. Sermone finito, profectus tristis est iuvenis episcopum quaerens.

Deum quaero, episcope! —ei inquit animi anxius.

Ille pastoralem iuveni legit. Is veneranter auscultavit, at lectio finita angore magno ad Papam profectus est.

Quaero Deum, sanctissime Pater!.

Tum Summus Pontifex ei encyclicam narravit, sed illo momento sollicitus iuvenis coepit flere.

Cur ploras? –ei Pontifex turbatus interrogabat.

Quaero Deum, sed tantum verba mihi datis –inquit iuvenis oculis rubris et facie humidi.

Illa nocte et sacerdos et episcopus et Pontifex maximus idem somnium somniaverunt: Ei sitientes viatorem quemdam aquam rogaverunt, eis autem viator longe de aqua loquebatur.

6 Epistulae acceptae:

Scriba Latinus dijo...

Apologum tuum me delectavit, sed tertia littera "C" verbi "encyclicae" in calamo, immo in malleolorum serie, reliquisti.
Bonam Pascham (sive bonum ver) tibi tuisque exopto!

Valodia dijo...

Carissime Scriba Latine, semper sagax, gratias tibi ago pro sedula monitione.

Omnia tibi bona sunto!

Scriba Latinus dijo...

Ego quoque litteram "M" bis in malleolorum serie reliqui. Fortasse quia dentibus laboro. Olim dicebant: dentium dolor, amoris dolor. Nunc infeliciter dicendum est: dentium dolor, artis grammaticae dolor!

Scriba Latinus dijo...

Quot menda feci! Apologus tuus (non apologum tuum) me delectavit, sed tertiam litteram (non tertia littera) "C" verbi "encyclicae" in calamo, immo in malleolorum serie, reliquisti.
Id merito accidit iis qui scripta aliorum emendare volunt! Scriba emenda te ipsum!

Valodia dijo...

Scriba amice, errando corrigitur error atque peccatum extenuat, qui celeriter corrigit.

Hispanus scriptor, Benitus Pérez Galdós, inquit: Experientia flamma est quae non illuminat sine ustione.

Praeterea, melius est a sapiente corrigi quam stultorum adulatione decipi.

Emendationibus tuis me delecto.

Haud artem grammaticae dolor dentium afficit, sed digitos apud ordinatrum. Itaque cura dentes tuos, ut digiti in claves claviaturae non iurgant. Hehehe!

Regina Noctis dijo...

*.Il tuo sguardo... ...Le tue mani...

...La tua bocca...

...La tua pelle... ...Le tue carezze...

...Il tuo profumo...



...La tua Mancanza si fa più forte...

...E così...impavidamente...resto qui...

...Aspettando un tuo nuovo respiro accanto a me...