8 may. 2010

Hac nocte

Absentiae melancholia coquit
amantium pectore.
Distantiae solitudo gemit
cupientium anima.

Occursus spes germinat
quaerentium cordibus.
Crastina alucinatio vivit
somniantium fide.

Somnia enim me hac nocte.

Quaesivi lecti anconibus,
linteorum alborum deflexionibus,
lodicis tegentis calore,
imaginem tuam mihi sedantem.

Fundo pelagi tui scrutatus sum,
sinuosis tuarum formarum undis,
umidis corporis tui desideriis,
ad usque somniorum naufragium.

Quaere enim me hac nocte.

Maria inmensa sulcavi,
mundum totum circumii,
caelum stellatum percucurri,
ad usque cutis tuae iasminum.

Uvido gaudii volavi,
volatum alarum tuis adiunxi,
cor meum tuo aptavi,
ad usque eius litationem.

Remane enim apud me hac nocte.

Hac nocte, puellula mea,
somnia me,
quaere me,
... remane apud me.


2 Epistulae acceptae:

Regina Noctis dijo...

Mi dulce Quijote... mi eterno sueño... anima mea, que vous êtes ma raison, mon destin et mes bras sont amoureux tous les soirs ici, tandis que mes yeux, ta lumière, Tu aimes sans conditions ...

Regina Noctis dijo...

Il ya cinq ans nous vivons dans la plus belle aventure de l'amour ... et nous avons besoin du reste de l'éternité des milliers de mon amour!