24 sept 2010

Mare et ipse


Mundum totum vitamque meos circundas,
dum me spectas, inseparabilis comes;
tanta umiditate pleno
quam ex oculis continuo luo.

Mane quotidie susurras,
et vespere et noctu cantilenam
frangentum undarum
in alvum navis tibi data.

Solum cum venti se licenter agunt,
adamussim ad tympanorum repetitiones canis,
quae veriores a me preces poscunt.

Mare amicum, tam volubile mihi es,
modo navem suaviter permulces,
modo ei temere iram iacis.

Mare, tum quietum, tum iratum,
amicus es et inimicus meus,
sed tandem solum a te comitor,
tantum te in dies video et audio.

Fac mihi dicas, nam omnia scis, qualis coloris somnia sunt,
qualis mellis oculi eius facti sunt,
qualis vetiti aromatis coma eius cincinnata abluta est,
quale veneficio sensa mea fascinata sunt.

Fer, amice, lamenta ad litorem eius et spem mea.


1 Epistulae acceptae:

Anónimo dijo...

aeterna ut mare sunt carmina tua.
Diem bonam exopto.