29 sept 2010

Tironis preces


Post longam precationum matutinam sessionem in monasterio, tiro abbati interrogabat:

Omnes nobis hae preces a te, abbas, doctae, Deum ad nos appropinquare conducunt?

Sine mihi cum quaestione altera –inquit abbas– te respondeat: Num hae preces omnes, quas precaris, afferent cras solis ortum?.

Nequaquam! Sol oritur nam universali legi paret!.

Haec enim est responsio interrogationi tuae. Quomodocumque precemur, Deus continuo prope nos est.

Ei stupefactus tiro ait:

Itane futiles precationes nostrae sunt?

Minime! Si bene mane e lecto non surgis, nunquam diluculum videbis. Itaque si non precaris, etsi Deus prope sit, umquam Eum senties.

24 sept 2010

Mare et ipse


Mundum totum vitamque meos circundas,
dum me spectas, inseparabilis comes;
tanta umiditate pleno
quam ex oculis continuo luo.

Mane quotidie susurras,
et vespere et noctu cantilenam
frangentum undarum
in alvum navis tibi data.

Solum cum venti se licenter agunt,
adamussim ad tympanorum repetitiones canis,
quae veriores a me preces poscunt.

Mare amicum, tam volubile mihi es,
modo navem suaviter permulces,
modo ei temere iram iacis.

Mare, tum quietum, tum iratum,
amicus es et inimicus meus,
sed tandem solum a te comitor,
tantum te in dies video et audio.

Fac mihi dicas, nam omnia scis, qualis coloris somnia sunt,
qualis mellis oculi eius facti sunt,
qualis vetiti aromatis coma eius cincinnata abluta est,
quale veneficio sensa mea fascinata sunt.

Fer, amice, lamenta ad litorem eius et spem mea.