18 dic 2009
Ubilibet felicitas sit!
Scriptum a Valodia 1 Epistulae acceptae
30 nov 2009
In memoriam Iohannis-Baptitæ Humeti
Hodie de cantautore (cantore autoreque) hispano meminisse volo:
Musica eius formosus canor scriptione comitata, quae simpliciter pura imaque poesis animam implens erat. Itaque elegi cantionem eius illustriorum, nisi illustrissimam: «Nondum sum» inscripta. Agedum!.
nam sine pecunia mihi officium libet,
ab illa nocte qua Deus voluit
me cum veneficio cantionis onerare.
Et nunc sinceri tandem simus,
nam etiam ego a pecunia vanitateque movetur
ut haud minus quam amicis meis sim,
qui cum suspiratu libertatis satisfaciuntur.
Lucella quaedam, quae vix videtur,
cum egomet solus sum, mihi ait
me non esse, me nondum esse
Saepe censeo maximum quod
ab homine haberi, famem sciendi esse,
nam aperire librum sicut aperire alas
illorum quæ numquam possidentur, est.
Et mundum tuum aedificare incipis
idearum in secundo intuitionis,
ad finiendum sub fundamentis,
subiungantibus sensibus, rationis.
Lucella quaedam, quae vix videtur,
cum egomet solus sum, mihi ait
me non esse, me nondum esse
Saepe cum re quada vibro:
conspectus mihi pulchrus videtur si in pace aspicit;
ob catulum deerratum,
nam sic video laetitias meas, vadititio fugax.
Et suffero quod adsum ad laterum
oppressi alligatique qui ambulando incipit,
nam Ille fecit mundum circumagentem
et Ei cantandum ut non oblilviscatur offesionem eius.
Lucella quaedam, quae vix videtur,
cum egomet solus sum, mihi ait
me non esse, me nondum esse.
Ubicumque sis...
Scriptum a Valodia 4 Epistulae acceptae
18 oct 2009
Tecum in memoria
Adhuc memini quomodo spatii aggere,
adversum ampluum stellarum mare,
ille loco convinimus tunc coetum in terra;
ea nos occurrere promisimus,
tabernam ubi caffeum bibere statuimus.
Ac in memoria remansisti,
singula enim mane expergiscor
auroræ solis radiis facie tua reditis,
dum oculi tui clausi mihi te dormire aiunt.
Atque in memoria verba mansierunt,
momenti, desideria speique,
longas iasmini odore noctes inundantes.
Quia nec tuorum basiorum unum oblitus sum,
nec blanditiarum tenerarum unam,
nec amplexuum amantium unum.
Te tota vita amabo.
Nam tecum in memoria
corde semper est eritque ver.
Dona mihi hanc noctem, regina mea,
ut cum cras surgam
et fenestram aperiam,
cubiculum aere tuo plenum sentiat.

Caelum est locus ubi somnia veritas fiunt.
Scriptum a Valodia 1 Epistulae acceptae
1 sept 2009
Lignator tenax
Primo die apud praefectum societatis adii, qui ei securem dedit atque locum designavit. Laetus ad nemus homo exii ad accidendum. Uno die duodeviginti arbores straverat.
–Tibi gratulor pro labore tua –ei praefectum ait–, perge ita!.
Verbis praefecti animato, lignator assecutionem suam superare volui. Itaque illa nocte mature in lecto cubabat. Mane prius omnibus surrexit et cito in nemus profectus est. Tametsi labor, tantum quindecim arbores straverat.
– Forsitan fessus sim –putavit et occasu solis in lectum incubuit.
Prima luce experrecto, in nemus propero profiscebatur ut numerum arborum stratorum superare conetur. Sed ille die ne undecim quidem sternere potuit; postridie septem, et postero quinque et postremo ut duas arbores secuisset, vesperem totam devovit.
Sollicitus quo praefectus putavisset, lignator adii apud eum ad narrandum quod accidebat. Ei iuravit se maxime pro labore nisum esse. Ea re praefectus interrogavit:
– Quamdiu securem non acuis?
– Acuere?! Nullum tempus ei acuendo habui –inquit–, nam accidendo arbores operam dedi.
Scriptum a Valodia 2 Epistulae acceptae
20 ago 2009
Luce lunae saltantes
Nihil refert quomodo esset, utrum vespere an diluculo, nam ille viator, qui per amplum caelum, ut venditor stellarum, equitabat animam dereptam, sensum existentiae ipsum, inter vestigia cometarum per universa sulcantium quaerens, ad tellurem fessus defatigatusque advenit.
Per illam ambulante speique iam carente, litore vitae invenit nuntium lagoena intus marivaga, aequore agitata inter spumosas undas, contentum. Ex illa chartam albam extraxit... tam vacuam atque simul plenam!
Caute legit quod non scriptum erat, verba autem videre scivit ubi deerant... sed post res inteminabiles adversas tantas a deis datas, ille viator aspiciebat semel atque iterum, dubie, spe autem; metu, laete autem, multitudine sensorum variorum, id quod volubilibus ventis ei dabatur.
Qui deus denuo sensibus eius speque ludebat? Quam novum ei casum dea Fortuna parabat? At forsitan erat denuo Fati ludibrio?
Onerosum opus sine cursu per infinitum quaerere animam perditam!
Attamen ille die quidem eius deus quidam miseruit. Fortasse Volcanus, divus excusor in sublimi Olympo, commotus hominis illius defatigati causa cuius fatum procudere cupiebat, nam ipsem admonebat in ustrina cudentem eo mallei ictibus rubrum ferrum usque formam in dura incude ei dat et subigit metalla. At forsan venusta Venus, quae plena amoris, ignem sollicitudinis extinguere consensit. At ipse Iuppiter, optimus inmortalisque, pacare bellatori vulnera vitae sanguinolenta voluit... re vera causam nesciebat, sed aiunt hominem ille die id quod in caelo habebat et eo perdidit invenisse: fragmen animae quod a mortalibus dii auferunt et sese delectant iis id quaerendo coactis.
Iter ad Ithacam suam ita incepit, ad insulam, ad patriam. Quaerens mundum dilectum, animam cupitam, semper desideratam...
Nam enimvero nullus homini mundus est quam ille ubi incolat quod amat!
Sed mox scivit omnes deos non eius miserebantur, nam solvendo ad mare Neptunus agitabat aquas Æelusque ventos. Et tum illud mare, amicus ante, adversum factum est.
Et aiunt eum errabundum ex tunc per circumdantem pontum a mutabilium undarum voluntate navigare, atque usque donec ad litus insulae suae appellere, singulis plenae lunae noctibus eorum animarum imaginis reditum amatorie saltantes videtur... ad usque auricoma Aurora, soror Solis materque Matuta, surgit aureo curru ab duobus formosis albisque equis, Fulgente Stellanteque, tracto nuntiandum diluculum diei...

Scriptum a Valodia 1 Epistulae acceptae
4 ago 2009
Quam mirus mundus!
Ex cantionibus eius hanc, “Quam mirus mundus!” inscriptam, elegi. Quoniam in scripto cantionum continetur aliquando memorare oportet, nam... nihil est cantio, quamvis pulchram musicam habeat, nisi nuntium in ea celatum intellegitur. Ecce enim scriptum eius, fruimini id:
Video eas tibi mihique florescere
et tum mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!.
Video caela caerulea et nubes albas,
nitorem diei benedicti, obscuritatem sacrae noctis
et tum mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!.
Arcus pluvii colores tam pulchri in caelo
quoque facie hominum commeantium insunt
Video amicos se salutantes, dicentes “Ut vales?”.
Vero autem dicunt “diligo te”.
Audio infantes plorare, eos crescere aspiceo.
Hi multa magis discent me unquam sciam.
Et tum mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!
Equidem mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!

Scriptum a Valodia 2 Epistulae acceptae
11 jul 2009
Verba silentii
Quid tum est silentium? –mihi interrogas oculis in meos fixis. Silentium aliis clamor dilaceratus, aliis imperfecta expressio desiderii, aliis susurrus verborum amoris catenatorum, ... multa tandem est; sed sensus semper plenus sine altero anhelito quam continua praesentia ideaque constanti.
Nam verbarum memoria etsi in absentia tua felix me fit, renidentia fixa quae me sentire affert, ebrietas odorum me in sublime fert atque imago tua ipsa tacita me somniare incitat.

Verba silentii hodie in aere sinui. Silentium quod susurrus est suavis in auribus cuius audire scit, et blanditia aurae sapore maris, et sensa nuntiorum occultorum onusta solum quibus auscultare eos sciunt.
Vero hodie silentium meum verbis amoris onestum it ... silentio!.

Scriptum a Valodia 3 Epistulae acceptae
27 jun 2009
Fabella
Die quodam perdudum –antequam omnia essent– mundo virtutes vitiaque cohabitabant. Quondam otiosa erant, quamoberem sese latendo ludere convenerunt.
“Numero ego, numero ego!” –clamavit Amentia. Tum Pax Consensionem pacificare conata est; sed denuo Amentia clamavit: “Numero ego, numero ego!”. Nemo autem negare voluit.
“Unus, duo, tres, ...” –coepit Amentia numerare.
Itaque vitia virtutesque se abscondendo inceperunt. Pulchritudo in lineam mare ab occasso solis dividentem se abdidit, Natura post saxum, Dilectio in guttas roris matutini, ... sed Amor ..., Amor nullum locum in quem se latere inveniebat. Nam vero dicitur, eum, cum non habetur, difficillime celandi esse.
“... duodesexaginta, undesexaginta, sexaginta ...” –Amentia numerando continuabat, dum vitia virtutesque se latendo prosequebantur.
“... et centum. Iam eo! Iam quaerendo incipio!” –clamavit tandem Amentia.
Amor, nam nullum locum inveniebat, se post rosetum abscondere decrevit.
Amentia incepit quaerere et invenire... Naturam post petram, Fastum Superbiamque in summo arboris altae cacumine, Invidiam post umbram Triumphi, Pulchritudinem in horizonte pereleganti, etc. ..., sed Amorem... Amorem non inveniebat. Nam vero dicitur eum, cum non habetur, difficillime inveniendi esse.
Tum Invidia Proditioque ut latebrum Amoris Amentiae detegant intervenerunt. Ibique virgam Amentia furculatam punctamque cepit et in rosetum pungere continuo coepit. Et ita magis magisque rabide iracundeque.
Cum tandem e roseto Amor exire potuit, duo sanguinis flumina ab oculis manabant.
“Quid feci!” –horrifice Amentia clamavit–, “Quid feci, nam caecus Amorem factus sum!”.
Tum Amor voce amabile ei dixit eam ut ductricem fortasse servituram esse. Amentia quidem assensit.
Ex tunc aiunt, et vero est, Amorem caecum esse... et semper, semper ei Amentia comitatur.
Scriptum a Valodia 2 Epistulae acceptae
14 abr 2009
Silentio incenso
Solum cum liber clausus manet, paginae inter se tangunt, amplectuntur, basiant; clam aspectibus quorum eas legere volunt. At cum eae aperuntur, o caelos, ex iis anhelitus reditus, anxietas reoccursus surgit, dum fluitat super chartam spiritus litterarum quae illas implent.
Equidem mutuo bracchia porrigentes se quaerunt, silentio incenso gementes, et maledicentes aera qua disiunguntur.
Meliusne librum vitae nunquam aperire esset? Namque legendo fortasse alterum laedetur.
Meliusne eum clausum sinere et ita conatus quidem suspicetur, sine sciendo, opus occursus aeterni infinitum se in ipso abscondito scriptum esse?
Solum enim cum liber aperitur, ut si epistula amoris ageretur, litterae eo scriptae humiditate lacrimarum cuius eum legit, maculari possunt.
Iam satis est! Nam oculi hi mei nubibus teguntur, et magis haud scribere possum; nam visu me privat hic sensus qui paginis eiusdem libri diversis datur, cum lineatim eamdem historiam scribunt.
Scriptum a Valodia 8 Epistulae acceptae
25 mar 2009
Manibus fati

Illa colo, cum nascituri sumus, fibras lanae in filum net. Colores lanae eligit: aurea felicibus momentis, alba bonis, atra malis, etc. Glomere facto, confectum fatum est, et id Decimae dat, ut ea cylindro filum glomeris circumplicet, huiuscemodi etenim cursum vitae recte evolvi curet.
Postrema tandem inflexibilima, continuo spectans quomodo cylindrus Decimae accrescit, donec multivola filum necopinato secat cum aurea forfice. Morta non reveretur aetatem, divitias, imperium..., neque distinguit inter deos aut homines. Itaque finem dat vitae.
Hae tres mulieres Parcae (Μοῖραι graecis, Nornir germanis) appellantur. Iuvenissima earum Nona dicitur esse, Morta autem senissima.
Tum pro certo habeo nos omnes manibus Parcarum esse. Idcirco noctibus cum me ad mare inspiciante infinitum, cogito de illis.
Cuius coloris meum esse nescio.
Decima volvit in cylindrum filum dum cursum vitae praeterit.
Quam longus erit... nolo scire.
Morta forfice aurea manu filum adspicit, subridet sed modo exspectat.
Quando eum secare vellit, quoque scire nolo.
Sed dic, Nona, mihi quaeso quomodo superiore coli coacta erat ex quibus glomus nevisti, quod tam ampla maria mihi sint?; et tu, Decima, quid est nunc color glomeris?, nuncubi aureum forte stamen erit aut numquam non fuscum asperumque?; et tu, Morta, dic mihi equid... sed, minime. Tace!. Melior autem nescire est. Satis est an forficem procul a filo manes, nam mihi transire mare ad insulam somniorum meam sinere oportet.
Ultra mare qua navigo fasciculus rosarum tradendum mulierem in pectore fixam est. Illic adest, ubi undae moriuntur, oculis mari positis, quoque texit retexitque somnium. Quondam lacrima elabitur oculis, exspectans basiis meis abstergi.
Scriptum a Valodia 3 Epistulae acceptae
14 feb 2009
Sensu tanto, sensu pleno
Idcirco ex illo pectore tibi carmen componendi desiderium surgit. Fortasse haud pulchrissimum orbe terrarum, sed profecto sensiferrimum. Sensu tanto ut cum a poeta legatur, is animam suam eadem suavitate qua chordae clavicordii ictu malleorum vibrare eademque teneritate qua penna cadens vento motari sentiat.
Sensu tanto ut cum chitarista digitis chordas chitarae stringat, idem gaudium cui mulcendo capillos mulieris intricatos sentiat.
Sensu tanto ut cum violinista per tensas violinae chordas arquum perlabatur, se apud aures susurrum angelorum tremulum audire credat. Et tubicen cum emboli tubae pulset, se papillas virginis turgentes tangere credat.
Tanta tandem venustate ut ipsi dii zelotypi fiant
Carmen cuius versus loquantur de insula quadam ubi quaeque unda sit basium in litore dormitans; in qua ut vexillum amor sit, quodque diluculum blanditia interminabilis, quisque vesper aura refrigerans, quodque crepusculum canticum lunae.
Et oculis clausis, imaginem delineatam tuam inter aquarum murmur et lunae repercussum quae in iis spirat, spectare; dum anima tua nuda per caeruleum caelum volans videtur.
Si forsitan exspectatur verum sensum, sine dubio quaesitum in stellas petendum est.
Quibus a Cupidi saggitis vulneratis sunt.
Scriptum a Valodia 3 Epistulae acceptae
6 ene 2009
«In aere susurrans»

Haec cantio, “In aere susurrans”* inscripta, hodie, quadraginta septem annis post, memorari meret. Ecce scriptum eius:
Quot viae sunt homini peragrendae
antequam is homo apelletur?
Quot maria sunt columbae albae cirumvolanda
antequam ea in arena dormire possit?
Quotiens sunt cannonum tela pervolanda
antequam persemper vetentur?
Responsio, amice mi, in aere susurrans inest…
Responsio in aere susurrans inest.
Quot anni mons exsistere potest
antequam a mare dissolvatur?
Quot anni sunt hominibus quibusdam vivendi
antequam eis liberis esse sinatur?
Quotiens homo suum caput vertere potest
et plane fingere se non videre?
Responsio, amice mi, in aere susurrans inest…
Responsio in aere susurrans inest.
Quotiens sursum est homini aspiciendum
antequam is caelum videre possit?
Quot auriculae sunt homoni habendae
antequam is planctum ceterorum audire possit?
Quot mortes sunt adhuc habendae
antequam nimis mortui iam sunt sciamus?
Responsio, amice mi, in aere susurrans inest…
Responsio in aere susurrans inest.
Responsio in aere susurrans inest...
Atque ego adiungo: Quot maria sunt navitae naviganda antequam ei a fato in insula somnium sua quies detur?
Responsio, regina mea, in aere susurrans inest...
Responsio in aere susurrans inest.
* Anglice inscriptio: “Blowin’ in the wind”.
Scriptum a Valodia 3 Epistulae acceptae