20 ago. 2009

Luce lunae saltantes


Autumni erat vespere diei lineamentis vernis, cum coloribus iriferis horizon tingitur atque sol in occasum se abdit ut lunae caelum sinat, ..... aut forsitan —aliter— veris erat diluculo diei autumnalibus tinctis, cum et sol implens omnia luce oritur, et natura tota expergiscitur, et aves provolant, et flos petala aperit, et linteum ubi noctu stellae pendebant, sicut inaures auricillae pensiles, caelureo colore pingit ...

Nihil refert quomodo esset, utrum vespere an diluculo, nam ille viator, qui per amplum caelum, ut venditor stellarum, equitabat animam dereptam, sensum existentiae ipsum, inter vestigia cometarum per universa sulcantium quaerens, ad tellurem fessus defatigatusque advenit.

Per illam ambulante speique iam carente, litore vitae invenit nuntium lagoena intus marivaga, aequore agitata inter spumosas undas, contentum. Ex illa chartam albam extraxit... tam vacuam atque simul plenam!

Caute legit quod non scriptum erat, verba autem videre scivit ubi deerant... sed post res inteminabiles adversas tantas a deis datas, ille viator aspiciebat semel atque iterum, dubie, spe autem; metu, laete autem, multitudine sensorum variorum, id quod volubilibus ventis ei dabatur.

Qui deus denuo sensibus eius speque ludebat? Quam novum ei casum dea Fortuna parabat? At forsitan erat denuo Fati ludibrio?

Onerosum opus sine cursu per infinitum quaerere animam perditam!

Attamen ille die quidem eius deus quidam miseruit. Fortasse Volcanus, divus excusor in sublimi Olympo, commotus hominis illius defatigati causa cuius fatum procudere cupiebat, nam ipsem admonebat in ustrina cudentem eo mallei ictibus rubrum ferrum usque formam in dura incude ei dat et subigit metalla. At forsan venusta Venus, quae plena amoris, ignem sollicitudinis extinguere consensit. At ipse Iuppiter, optimus inmortalisque, pacare bellatori vulnera vitae sanguinolenta voluit... re vera causam nesciebat, sed aiunt hominem ille die id quod in caelo habebat et eo perdidit invenisse: fragmen animae quod a mortalibus dii auferunt et sese delectant iis id quaerendo coactis.

Iter ad Ithacam suam ita incepit, ad insulam, ad patriam. Quaerens mundum dilectum, animam cupitam, semper desideratam...

Nam enimvero nullus homini mundus est quam ille ubi incolat quod amat!

Sed mox scivit omnes deos non eius miserebantur, nam solvendo ad mare Neptunus agitabat aquas Æelusque ventos. Et tum illud mare, amicus ante, adversum factum est.

Et aiunt eum errabundum ex tunc per circumdantem pontum a mutabilium undarum voluntate navigare, atque usque donec ad litus insulae suae appellere, singulis plenae lunae noctibus eorum animarum imaginis reditum amatorie saltantes videtur... ad usque auricoma Aurora, soror Solis materque Matuta, surgit aureo curru ab duobus formosis albisque equis, Fulgente Stellanteque, tracto nuntiandum diluculum diei...


1 Epistulae acceptae:

Regina Noctis dijo...

Amare... Uno sguardo, una parola, un battito di cuori. Anima mia prendimi con te e portami nell'immensità del cielo. Sarà tra le nuvole che i nostri corpi si sfioreranno con il sole che lentamente brucerà i nostri ardori e le stelle che sederanno la nostra sete di passione...

Ogni volta che ti leggo so che e piu grande quello che hai in te...TVB...
Alla prossima delizia...