27 jun. 2009

Fabella


Tute iam a multis vestrum haec fabella nota sit. Tametsi eam hodie memorare volo.

Die quodam perdudum –antequam omnia essent– mundo virtutes vitiaque cohabitabant. Quondam otiosa erant, quamoberem sese latendo ludere convenerunt.

Numero ego, numero ego!” –clamavit Amentia. Tum Pax Consensionem pacificare conata est; sed denuo Amentia clamavit: “Numero ego, numero ego!”. Nemo autem negare voluit.

Unus, duo, tres, ...” –coepit Amentia numerare.

Itaque vitia virtutesque se abscondendo inceperunt.
Pulchritudo in lineam mare ab occasso solis dividentem se abdidit, Natura post saxum, Dilectio in guttas roris matutini, ... sed Amor ..., Amor nullum locum in quem se latere inveniebat. Nam vero dicitur, eum, cum non habetur, difficillime celandi esse.

... duodesexaginta, undesexaginta, sexaginta ...” –Amentia numerando continuabat, dum vitia virtutesque se latendo prosequebantur.

... et centum. Iam eo! Iam quaerendo incipio!” –clamavit tandem Amentia.

Amor, nam nullum locum inveniebat, se post rosetum abscondere decrevit.

Amentia incepit quaerere et invenire... Naturam post petram, Fastum Superbiamque in summo arboris altae cacumine, Invidiam post umbram Triumphi, Pulchritudinem in horizonte pereleganti, etc. ..., sed Amorem... Amorem non inveniebat. Nam vero dicitur eum, cum non habetur, difficillime inveniendi esse.

Tum Invidia Proditioque ut latebrum Amoris Amentiae detegant intervenerunt. Ibique virgam Amentia furculatam punctamque cepit et in rosetum pungere continuo coepit. Et ita magis magisque rabide iracundeque.

Cum tandem e roseto Amor exire potuit, duo sanguinis flumina ab oculis manabant.

Quid feci!” –horrifice Amentia clamavit–, “Quid feci, nam caecus Amorem factus sum!”.

Tum Amor voce amabile ei dixit eam ut ductricem fortasse servituram esse. Amentia quidem assensit.

Ex tunc aiunt, et vero est, Amorem caecum esse... et semper, semper ei Amentia comitatur.



2 Epistulae acceptae:

Nemo Oudeis dijo...

Fabulam quam verissimam nobis pulchre ennarravisti.

Regina Noctis dijo...

Attraverso le selve,

tra i rovi del tempo...

conduci al mio rinascere

a mete improvvise...



Dove immensi sospesi

si fanno istanti compiuti

di eternità svelate per me

in corpi aggrovigliati...



Voglio ardere con te,

in unica eterna emozione

dove il fiato parla

dei ritmici spasmi...



La tua pelle mi parla della tua anima,

l'odore mi fa volare...

nella passione i baci ardeno!...

nell alba ti trovo a dirmi che so il tuo fuoco...

Bello quello che hai scritto , una gioia per li occhi che si apreno cuoriose perche fai messo nel cuore un brivido profondo che non si lascia mai . TvB carissimo .