11 jul 2009

Verba silentii

Verba silentii hodie in aere sinui. Silentii quod quiritatio est, quiritationis quae anxietas, anxietatis quae spes.

Quid tum est silentium? –mihi interrogas oculis in meos fixis. Silentium aliis clamor dilaceratus, aliis imperfecta expressio desiderii, aliis susurrus verborum amoris catenatorum, ... multa tandem est; sed sensus semper plenus sine altero anhelito quam continua praesentia ideaque constanti.

Nam verbarum memoria etsi in absentia tua felix me fit, renidentia fixa quae me sentire affert, ebrietas odorum me in sublime fert atque imago tua ipsa tacita me somniare incitat.

Quotiens horarum, quae anni fuerunt, silentium Penelopes fuit comes!. Haud unum nec duos, sed decem annos Penelope Ulixem exspectavit. Indefessa et serena et firma. Eo ita erat ut hodie nomen suum fidelitati dat. Erat ei silentium musica concentus plena, quam placide, dum texebat retexebatque, oculis ad mare positis audiebat, ad illud mare quod ei de praesentibus futurisque aiebat, idem mare quod aeres adamati eius evocabat atque curabat aeternam spem,... quae eiusdemmodi ut exspectata erat, advenit: silentio.

Verba silentii hodie in aere sinui. Silentium quod susurrus est suavis in auribus cuius audire scit, et blanditia aurae sapore maris, et sensa nuntiorum occultorum onusta solum quibus auscultare eos sciunt.

Vero hodie silentium meum verbis amoris onestum it ... silentio!.


27 jun 2009

Fabella


Tute iam a multis vestrum haec fabella nota sit. Tametsi eam hodie memorare volo.

Die quodam perdudum –antequam omnia essent– mundo virtutes vitiaque cohabitabant. Quondam otiosa erant, quamoberem sese latendo ludere convenerunt.

“Numero ego, numero ego!” –clamavit Amentia. Tum Pax Consensionem pacificare conata est; sed denuo Amentia clamavit: “Numero ego, numero ego!”. Nemo autem negare voluit.

“Unus, duo, tres, ...” –coepit Amentia numerare.

Itaque vitia virtutesque se abscondendo inceperunt.
Pulchritudo in lineam mare ab occasso solis dividentem se abdidit, Natura post saxum, Dilectio in guttas roris matutini, ... sed Amor ..., Amor nullum locum in quem se latere inveniebat. Nam vero dicitur, eum, cum non habetur, difficillime celandi esse.

“... duodesexaginta, undesexaginta, sexaginta ...” –Amentia numerando continuabat, dum vitia virtutesque se latendo prosequebantur.

“... et centum. Iam eo! Iam quaerendo incipio!” –clamavit tandem Amentia.

Amor, nam nullum locum inveniebat, se post rosetum abscondere decrevit.

Amentia incepit quaerere et invenire... Naturam post petram, Fastum Superbiamque in summo arboris altae cacumine, Invidiam post umbram Triumphi, Pulchritudinem in horizonte pereleganti, etc. ..., sed Amorem... Amorem non inveniebat. Nam vero dicitur eum, cum non habetur, difficillime inveniendi esse.

Tum Invidia Proditioque ut latebrum Amoris Amentiae detegant intervenerunt. Ibique virgam Amentia furculatam punctamque cepit et in rosetum pungere continuo coepit. Et ita magis magisque rabide iracundeque.

Cum tandem e roseto Amor exire potuit, duo sanguinis flumina ab oculis manabant.

“Quid feci!” –horrifice Amentia clamavit–, “Quid feci, nam caecus Amorem factus sum!”.

Tum Amor voce amabile ei dixit eam ut ductricem fortasse servituram esse. Amentia quidem assensit.

Ex tunc aiunt, et vero est, Amorem caecum esse... et semper, semper ei Amentia comitatur.



14 abr 2009

Silentio incenso


Litteratim, verbatim, lineatim, sententiatim, singula capita complentur textu imperfecto ad eamdem historiam paginis eiusdem libri diversis scribendum.

Solum cum liber clausus manet, paginae inter se tangunt, amplectuntur, basiant; clam aspectibus quorum eas legere volunt. At cum eae aperuntur, o caelos, ex iis anhelitus reditus, anxietas reoccursus surgit, dum fluitat super chartam spiritus litterarum quae illas implent.

Equidem mutuo bracchia porrigentes se quaerunt, silentio incenso gementes, et maledicentes aera qua disiunguntur.

Meliusne librum vitae nunquam aperire esset? Namque legendo fortasse alterum laedetur.

Meliusne eum clausum sinere et ita conatus quidem suspicetur, sine sciendo, opus occursus aeterni infinitum se in ipso abscondito scriptum esse?

Solum enim cum liber aperitur, ut si epistula amoris ageretur, litterae eo scriptae humiditate lacrimarum cuius eum legit, maculari possunt.

Iam satis est! Nam oculi hi mei nubibus teguntur, et magis haud scribere possum; nam visu me privat hic sensus qui paginis eiusdem libri diversis datur, cum lineatim eamdem historiam scribunt.

Ad semper amandum

25 mar 2009

Manibus fati

Anus tres, maiores aiunt, esse quae vitam texunt. Prima Nona (Κλωτηω graecis, Urðr germanis), altera Decima (Λάχεσις graecis, Verðandi germanis), Morta (Άτροπος graecis, Skuld germanis) tertia vocantur.

Illa colo, cum nascituri sumus, fibras lanae in filum net. Colores lanae eligit: aurea felicibus momentis, alba bonis, atra malis, etc. Glomere facto, confectum fatum est, et id Decimae dat, ut ea cylindro filum glomeris circumplicet, huiuscemodi etenim cursum vitae recte evolvi curet.

Postrema tandem inflexibilima, continuo spectans quomodo cylindrus Decimae accrescit, donec multivola filum necopinato secat cum aurea forfice. Morta non reveretur aetatem, divitias, imperium..., neque distinguit inter deos aut homines. Itaque finem dat vitae.

Hae tres mulieres Parcae (Μοῖραι graecis, Nornir germanis) appellantur. Iuvenissima earum Nona dicitur esse, Morta autem senissima.

Tum pro certo habeo nos omnes manibus Parcarum esse. Idcirco noctibus cum me ad mare inspiciante infinitum, cogito de illis.

Net Nona filis albis, atris, aureis... et coloribus multis dum in orbes glomerat lanam.
Cuius coloris meum esse nescio.

Decima volvit in cylindrum filum dum cursum vitae praeterit.
Quam longus erit... nolo scire.

Morta forfice aurea manu filum adspicit, subridet sed modo exspectat.
Quando eum secare vellit, quoque scire nolo.

Sed dic, Nona, mihi quaeso quomodo superiore coli coacta erat ex quibus glomus nevisti, quod tam ampla maria mihi sint?; et tu, Decima, quid est nunc color glomeris?, nuncubi aureum forte stamen erit aut numquam non fuscum asperumque?; et tu, Morta, dic mihi equid... sed, minime. Tace!. Melior autem nescire est. Satis est an forficem procul a filo manes, nam mihi transire mare ad insulam somniorum meam sinere oportet.

Ultra mare qua navigo fasciculus rosarum tradendum mulierem in pectore fixam est. Illic adest, ubi undae moriuntur, oculis mari positis, quoque texit retexitque somnium. Quondam lacrima elabitur oculis, exspectans basiis meis abstergi.



14 feb 2009

Sensu tanto, sensu pleno


Sagittam, quae volans ad caelum in pectus quoddam se fixit, iecit Cupidus. Hodie ex illo vulnere rosae pro sanguine manant.

Idcirco ex illo pectore tibi carmen componendi desiderium surgit. Fortasse haud pulchrissimum orbe terrarum, sed profecto sensiferrimum. Sensu tanto ut cum a poeta legatur, is animam suam eadem suavitate qua chordae clavicordii ictu malleorum vibrare eademque teneritate qua penna cadens vento motari sentiat.

Sensu tanto ut cum chitarista digitis chordas chitarae stringat, idem gaudium cui mulcendo capillos mulieris intricatos sentiat.

Sensu tanto ut cum violinista per tensas violinae chordas arquum perlabatur, se apud aures susurrum angelorum tremulum audire credat. Et tubicen cum emboli tubae pulset, se papillas virginis turgentes tangere credat.

Tanta tandem venustate ut ipsi dii zelotypi fiant

Carmen cuius versus loquantur de insula quadam ubi quaeque unda sit basium in litore dormitans; in qua ut vexillum amor sit, quodque diluculum blanditia interminabilis, quisque vesper aura refrigerans, quodque crepusculum canticum lunae.

Et oculis clausis, imaginem delineatam tuam inter aquarum murmur et lunae repercussum quae in iis spirat, spectare; dum anima tua nuda per caeruleum caelum volans videtur.

Si forsitan exspectatur verum sensum, sine dubio quaesitum in stellas petendum est.

Quibus a Cupidi saggitis vulneratis sunt.

6 ene 2009

«In aere susurrans»

Heri temere audiebam cantionem quamdam quae a Roberto A. Camerario (anglice: Robert A. Zimmermann) cantore, magis noto ut Bob Dylan, urbe Duluthe (Minnesota - FASC) 24º Maii 1941i nato, composita anno milesimo nongentesimo sexagesimo altero est. Multifariam est hodie dies munerum, nam eis locis celebratur Epiphania (cum illi tres Magi ab Oriente apud casam qua Dei Filius natus erat, aurum, thus et myrram portantes adventi sunt; cetera iam a vobis scitur). Itaque huius cantionis scriptum sit quidem munus Reginae meae (vobisque lectoribus).

Haec cantio, “In aere susurrans”* inscripta, hodie, quadraginta septem annis post, memorari meret. Ecce scriptum eius:

Quot viae sunt homini peragrendae
antequam is homo apelletur?
Quot maria sunt columbae albae cirumvolanda
antequam ea in arena dormire possit?
Quotiens sunt cannonum tela pervolanda
antequam persemper vetentur?

Responsio, amice mi, in aere susurrans inest…
Responsio in aere susurrans inest.

Quot anni mons exsistere potest
antequam a mare dissolvatur?
Quot anni sunt hominibus quibusdam vivendi
antequam eis liberis esse sinatur?
Quotiens homo suum caput vertere potest
et plane fingere se non videre?

Responsio, amice mi, in aere susurrans inest…
Responsio in aere susurrans inest.

Quotiens sursum est homini aspiciendum
antequam is caelum videre possit?
Quot auriculae sunt homoni habendae
antequam is planctum ceterorum audire possit?
Quot mortes sunt adhuc habendae
antequam nimis mortui iam sunt sciamus?

Responsio, amice mi, in aere susurrans inest…
Responsio in aere susurrans inest.

Responsio in aere susurrans inest...

Atque ego adiungo: Quot maria sunt navitae naviganda antequam ei a fato in insula somnium sua quies detur?

Responsio, regina mea, in aere susurrans inest...
Responsio in aere susurrans inest.

* Anglice inscriptio: “Blowin’ in the wind”.

31 dic 2008

Abusque anno acto

Pridie kalendas Ianuarias anni bismillesimi septingentesimi sexagesimi primi a.U.c. (vel die trigesimo primo mensis Decembris anni bismilesimi octavi p.C.n.), dum vigilia noctis frigidae prima, gurgite ab alto in quaterno navis scribebam: Latitudo 42º 17' 44" ad Boream, Longitudo 38º 20' 43" ad Zephyrum; temperies: -2ºC; caelum valde nubosum; ventus modicus e Cauro, velocitate quinquaginta sex fere chilometrorum per horam (gradus septimus scalae Bofortis); mare fluctuosum (gradus sextus scalae Duglae); visibilitas mala; humiditas 63%; pressio 1.014 hPa (hectopascalium)...

Post annotationes quotidianas clauso quaternum, apero fenestram cellae, aspecto ad informem horizontem, qui caligine confunditur. Vultus gelidis guttis a vento proiectis vulneratur atque halitus sentitur glaciatus respirando. Levem per nubes lunae crescentis lucem hariolatur.

Actus iam annus est, novi adventus verumtamen nos laetificat, quod ut semper multa coepta et nova agere petemus, sed obliviscimur voluntatem deorum. Ii enim consilia nobis etiam habent, quae saepe umbrare spem nostram videntur. Dii autem aiunt nullam umbram esse ubi solis nitet, veluti in mea insula. Ibi interdiu oriuntur flores multorum colorum, canant passeres formosi, itidem cum vesperascit, aer impletur venustatis musicarumque variarum. Illic vitam sorbillo, etsi hodie ultra undecim milia chilometrorum ab ea absim.

Pridem rediens illuc sum, quamquam procella aliquoties mecum ludant eiusdemmodi ut iam cum Ulixe fecissent. Sed quae dico! ... hodie nihil refert, nam in annum novum versus abusque anno acto, ac tantum spem alere decet.

Omnia desideria vestra cum Anno Novo vobis fieri exopto!

22 dic 2008

Estote felices ...


Felicissimum diem Christi Natalem
et
uberrimum Novum Annum
vobis omnibus opto
et praesertim tribus meis amoribus.

Estote felices !!.



Eae tibi de me dicent ...


Audistine unquam vocem maris,
sonum ventorum ...?

Sin ausculta autem undarum susurrum earum spumarum,
nam eis nant verba sensaque mea ad te quaerentes.


Illae de me tibi dicent.
Tibi dicent me
a noctium illunium vacuitate
implevisse gemitibus silentium;

me a dierum sine luce silentio
implevisse umbris solitudinem;

me a cellae navis solitudine
implevisse lacrimis mare;

me a mari navem motante,
implevisse precibus aera;

me ab aere me absorbente,
implevisse fragrantiis hortum tuum;

me ab horto in te florente,
implevisse phantasiis desideria;

me a desideriis me exurentibus,
implevisse sensibus fatum;

me a fato te capiente,
implevisse spe vacuitatem...

Quamvis noctu, mel mea,
cum animae e corporibus abscedunt,
distantia fit nihil,
ista enim linea quae in basio aeterno
mari caeloque delineatur,
mihi immensa tui necessitate efficit.

Ac est isto in horizonte
ubi fides et ratio evanescunt,
quo oculorum ros pugnat
cum igne ex iecore surgente...

Sed dormi, Venus mea,
et ausculta prima luce
spumas maris.

Eae tibi de me dicent ...


14 feb 2008

Motu perpetuo per unguenta.


Seco ventum, seco aera,
transeo per turbines montesque,
sulco pelaga mariaque procelosa,
fluito supra nubibus aethraque,
no per lamas incerti tenebrosas,
consumo anxie dies terrenos meos.

Motu perpetuo sum.

Cosutam corde meo fero imaginem tuam,
quae sicut ignis perennis
mihi calorem tuum dat
et rigorem frigidarum noctium hiemis lenit.

Utinam lacrima esse tua possem,
una quarum in corde gignis,
ut oculis nascar, genis vivam,
labiis moriar tuis.

Et motu perpetuo ut illa sim.

Aliquando, cum amor verus,
distantia magis exigua nimis magna videtur,
sed distantia longior pontibus subtilibus exsuperatur.

Hodie, cara mea, tibi me committo,
sublimi beatitati felix essendi felicitate tua
plane me dedo.

Motu quidem perpetuo me esse facis.

Prospectus pulchrior est
illa quam tecum compartior.
Nihil est quod pro te non faciam,
nihil quod iter ad te impigrum reprimat.

Motu perpetuo per fluida, unguenta,
aromates sensusque transeo.

Omnia sicut liquidus cedunt vi navis meae,
quia ea amore gubernatur.

«Fluidum est corpus omne cuius partes cedunt vi cuicumque illatae, et cedendo facile movetur inter se», ab Isaaco Neutono fluidum ita definiebatur (Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, Liber II, Sectio V, Propositio XIX, Theorema XIII).


9 feb 2008

Ubi nox ..., tum.


Vertigine noctis,
ubi luna conscia participesque stellae fiunt,
ubi solitudo vacuo clamat,
ubi lacrimis meis mare impleo,

ubi e pectore quidem anima se evellit
et in aethera te quaerens se evanescit...


... tum enim est cum mihi furenter sensus a mente discedunt
ut in bracchia tua cadam
et me convolutum fato meo in smilacem entis tui densam dedam;


... tum enim est cum cor meum in mare iacio
ut ad litorem insulae tuae adeat;


... tum enim est cum basium meum,
labia tua persequens,
in animam solivagam errantemque fit.


Namque te sedentem scio supra scopulo inerte
cum oculis ad mare infinitum positis,
cum suspiriis aerem implentibus,
cum crinibus ad ventum appetentibus
quod a mari trahitur amplexendi
atque sentiendi mussitare blanditiarum aeternarum

quae tegunt illa calida “te amo”
cum quibus a placida dea somnus nocturnus capitur.


Dolor amoris est qui vulnifica Cupidi sagitta affert,
quem mitigare tantum oscula blanditiaeque possint.



4 ene 2008

Solum his in bracchiis tuis

Eritne enim ipse Iuppiter, universorum genitor, qui ea suis manibus attente sustineat spectans quomodo omnia secundum eius voluntatem fiunt et cito aguntur, dum fata mortalium libidinose internectit atque eis modo turbationes, modo affectus, modo risus, modo lacrimas provocat?.

Videbitne forsitan omnipotens Iuppiter universa fulgenta quorum rotae sicut dentirotae* sedulo factae circumvertunt, ut ita res desideratas cum horologii subtilitate naviter statim fiant?

Permotionibusne, aerumnis affectibusque miserorum mortalium perpelleretur?, aut contra perinde ut mecanicum robotum qoddam sensu carens eorum deprecationes ab animo suo averteret?.

Eruntne ceteri dii etiam robota quae iussa eorum ducis certa ut centuriones legatique exsequantur?.

Si ille enim auscultans ita foret... o Iuppiter maxime omnipotens, cuius cor universa ipsa est, ingentis magnitudinis, et omnibus rebus profusus vastusque, quo tantum bonae res capiuntur! O tu, Causa causarum, audi me et statue tot res quot necessariae essent ut arcani operis tui aquae mei iteris quietae fiant, ut ventus lenis favensque sit, ut aperta citaque terra monstretur, ut nox brevis sit et lux fulgens ad oculos meos fessos emergat.

Et vos, deae musaeque, extemplo iussa exsequimini quae genitor vobis diligens dictat.

Et tibi, o dea quae gradus meos ducis, quae Olympus rectoram universorum nobis creatorum esse permissit, stabili flammam phari tui ardentem ut nec tempestas nec nox atra cursum meum mihi devertant. Fac lucem risu tua super umbras transitoriae distanciae, fac brevem voce tua longos dies, fac amplas carminis tuis cupiditas blanditias... fac ut naviget mea navis plenis velis; neque crepitare alvei neque querelae turbae nautarum lassae, neque altae undae frangantes me terrent, si flammam constantiter nitet et micat iter mihi patefaciens.


Cupio videre quali colore in paradiso caelum pinxisti, an caeruleo cogitationum tuarum; quali colore flores, an rubro igneo labiorum tuorum; quali colore fluvios, an argenteo suspiriorum tuorum; quali colore montes, an terreo tuorum oculorum; quali colore cupiditates beatitatis nostrae... an forsitan aureo fulgore comae tuae cincinnatae, cuius sicut vellus quod ab Iasone adipiscendum erat, regnum pendet.

Pinxeris, dilectissima dea mea, quomodo volueris e tuis versibus murmurantibus ad usque me cantus laetus fertur, et intus in me necessitas quiescendi in bracchium tuorum lecto iam corpore meo petitur; nam solum bracchiis tuis fiunt certa somnia mea.

*
rota dentata.


31 dic 2007

Hodie ut heri.


Ut heri hodie formas meae Veneris denuo somnians prima luce experrectus,
digitibus voluptuaria, carnosa, delectantia labia eius delineans.
Placiditate somnii, illecebra vultus, de ea gesti.
Luce eius candoris impletus sum, ei frontem basiavi et iterum provolavi.


Cum amor fit imaginem qui in horizonte delineatur,
cum somnium quoddam libere in veritate scribitur,
cum spes basium iam acceptum est...
tunc amor nomen mulieris habet.


Cum dies finiatur, redibit continua nox, semper experrecta.
Illuminabor ab ista numquam durmiente luna,
ingente petra alba, domina veneficiorum et forium arcanarum,
quae sub serico opaleo ad terrae valles et ad maris infinitatem celeste patet.
Et forsitan tempore haud longe,
quod in insula longinqua fortasse risus quidam levis sit,
magia micantiter respirat.


Et ista magia faciet me cras eam amplexus,
ut hedera saxum quo sustinetur, albente caelo appaream.
Et id ita sit ut radicescam et ut numquam iterum in mare abruptum redeam.


Ita scribebam in medio solitudinis algorisque maris,
pridie Kalendas Iaunarias anno MMDCCLX a.V.c. (MMVII p.C.n.).




P.S.: Quibus his diebus commemoramus Nativitatem Filii Dei, maximam felicitatem vobis opto. Natale hilare et equidem uberrimum annum novum!.
Valete.

13 nov 2007

Si vis...


Si mare habere vis,
aspice id
et manus aperi in aquis eius,
et tunc mare totum eis inerit.
Quia si pugnum facias ut id teneas,
vacuae fient.

Si ventum habere vis,
porrige bracchia et aperi manus,
et tunc ventus totus tibi erit.
Quia si eum retinere vis,
nihil habebis.

Si solem habere vis
et luce eius mira frueri,
aperi oculos et expecta.
Quia si eos coniveras
ut lucem iam habentem retineas,
tenebras tantum habebis.

Si habendi gaudium habere vis,
libera te furoris habendi retinendique.
Fruere papilione quae circum nos revolat.
Fruere flumine quod fugiens currit.

Fruere flore qui se ipsi ad caelum aperit.
Fruere totum habendo,
sine id possidendo, sine id retinendo.

Modo ita frueris vita:
Si te eam habere sine possidendo scis,
si eam currere sine retinendo permittes.

In sinu mei es et semper eris,
quia tu sine possidendo neque retinendo
me habere scis.


29 oct 2007

Basium flosque


Media nox me opprimit sine te. Silentio magno circumdor. Imber remisit. Quaeque eius gutta, sicut quaeque ex undis maris in faciem meam attingentes, basium tuum mihi est quod a caelo et a mari mittitur, quoniam conscii esse noster velint, qui in quemque angulo, in quemque ancone se abdantur.

Me mile basiorum et susurrorum unum a te distante, vultum tuum, mel mea, evoco.
In cubiculi mei penumbra, quae vix nacientibus solis radiis frangi coepit, verba tua recolo et colloquia multa tenta, et quaestiones curiosae tuae, et inconfesabiles ludificationes. Tum oculis tuis in meis fixis, tum manibus in coxis meis prehendentibus, tum bracchiis truncum meum circumdantibus, tum labiis rubris tuis coram naturam meam se insolentiter præbentibus.

Memini temporum praeteritorum beatitatem et anima sibi mea turbat, nam scit eos tantum esse praefatium quorum venturi sunt.

Et subito musa nymphaque, e nihilo surgunt, et me ambiant et interrogant de te magis scire quaerentes. Sed eis quaeso silentium: ¡Stt, tacete, musa et nympha, tacete!, nam adhuc dormit regina noctum mearum, insluae meae, meorum somnium. Cuius quaque die, cum expergiscor, prima luce, formas suggerentes sindonibus sculptas primum video.

Et est actio prima supra labia eius basium amoris ponere et sub cervical vel apud capillum florem, modo rosam, modo dianthum, modo orchideam, saepe iasminum.

Fac longior noctem, diva Urania musa, ut amore pectus eius apertum stuperat. Fac magia tua, Idia nympha, brevius mare et Aeolum convince ut ventos faventes excitet itaque navem quam ad eam mihi vehit, cum maiore vi impulset.

Involutam in aethere navem videre meam vellem. Utinam aquae aer essent, vela pennae, rostrum proris caput milvi, aplustre accipitris cauda et remi alae falconis. Et ita id totum sicut unum volaret vi strenuae aquilae volato augusto.

Mihi date, nympha et musa, divae femineae, a palla vestra venefica carminem ut iter brevius conficiam; vel concedite mihi vos, amicae veterae, suavem expectationis parsimoniosae mitigationem. Date mihi veneficium quod etsi incertum, mihi sinet videre iter agentem sicut aqua quae e manibus celeriter fugit.

Date mihi poculum amplum ut exiguis haustibuis meam spem bibam, quoniam basiorum plenum habeo amoris utrem quo inebrior.


21 oct 2007

Ad matrem mearum filiarum


Vigesimo primo die mensis Octobris.
Loco quodam in orbe terrarum
hodie «DIES MATRIS» commemoratur et celebratur.
In insula mea quoque.
Itaque omnibus matribus, et praesertim
matri filiarum mearum,
felicissimum diem festum optare volo.

Quam ob rem per aquas maris
hunc florem, hanc rosam rubram tibi mitto,
mea Penelope carissima et amata.
Te amo et semper amabo te.

In quaternum navis die tali e distantia corporum,
quam haud animum spirituumque,
ita decet tantum scribere.

Vale.


14 oct 2007

Pluit mari


Pluit. Vi in fenestrae crystallos cubiculi mei pulsat imber guttas eius aquae quae e nubibus delabuntur et a vento sparguntur. Plumbeus dies cinereusque.

Imber tenuis constans in ageam crepitat. Ventus leniter navem motat. Mare undosum est.

Apud candelae lucem lego iam flavescentes amatorias eius epistulas, quae in memoriam imaginem Veneris meae subeunt. Oculos claudo et taceo. Mihi vocem eius susurrantem in auris meis audire videtur.

Et silentio cogito omnia paradoxona esse, nam autumnus iam adventus est ibi ubi ver oritur; lucescit ubi sol occidit; cadunt foliae flavae ex arboribus fuscis ubi iam virides gemmae florescunt; postremae rosae flaccescerunt ubi roseta novis caputulis sibi implent. Omnia sunt paradoxona.

Paradoxon est distantia tantum suspirium esse, dum enim suspirium mundus totus sit; paradoxon vita amorem non superesse, dum enim amor per totam existentiam sit.

Hodie delphines super aquas equitantes parallele ab alveo navis natant. In eis defixus maneo spectans. Imago eorum mihi ut corpora sirenum viduntur, quae pro bono itinere procurant. Corpora eorum argentea nitent aqua inmensi maris glauca.

Caligo circundat horizontem quattuor ventis. Pluviae murmur continuo auditur.

Sentio longinquitate cor eius amorem scatens, sicut et meum bibit e limpidis fontibus site vehemente.

Percipio ut illa semper secundum voluntatem suam omnia disponit. Statuit de velis, de rudentibus, de gubernaculo, de omnibus navis meæ totae, cuius mali ad caelum se tollunt ut digiti quaerentes ab alto prospicant et colluminent terram quam ea habitat.

Volui caelum delineare, et vultum eius pinxi; volui Paradisium explicare, et nomen eius scripsi.

E pectore meo desiderium beatum scatet ut per semper a meis bracchiis amplectatur.

Pluit. Murmur guttarum in crystallos, et in eis duae guttae amoris speique plenae e oculis meis sicut margaritae emergunt.

Pluit mari. Navem suaviter ventus agitat. Undae murmurant nomen eius. Pluit rore oculis amore captorum. Zelotypiam habeo cum cogito easdem guttas quae e caelum ad mare redeunt, faciem eius tetigisse, vel coma flava a sole longinquo aut ab aura audace ad meam navem venientem demulceatur. Et video manus eius quae tenere capiunt quae die texantur nocteque retexantur. Eam video ut in pectus premat ad cor suum admovendum, quod amato die neatur nocteque retexantur.

Pluit mari. Pluit oculis meis. Pluit oculis adamantum. Simpliciter pluit.

8 sept 2007

Omnia dormiunt


Musa nymphaque dormiunt. Dormit in mari quae e spumiferis undis emergit. Dormitat in caelo quae pallam induit ubi stellae titillantes adsunt.

Spumas quas vincit in undis aqua frangit. Mari glauco placidoque navis lallatur. Ventus quoque dormit. Omnia dormiunt.

Nec Fatus vellet ullum ut Ulixem victorem millium periculorum intrepitum, a cursu ad insulam somnium, ubi Venus mea exspectat, me abducere.

Navigatio longa sit, at constans. Sine rebus adversis quae eam perturbent. Nulla nenia sirenum infausta super me interveniat, nulla Circe Calypsove in itinere illecebris suis me alliciat. Saepe ne utile quidem est scire quid futurum sit; satis est enim scire omnia quocumque transire.

Multies mihi ipsi quaeror an terrae continentes insulaeque supra æquore natent, vel quis aut quid lunam in excelsis sustineat, vel quo cadant aquae marium quae in fines orbis terrae perveniunt, vel cuius color sit speculum, vel qua de causa a deis facilius omnia non geruntur.

Unam enimvero scio: sicut scaturigo quae inter saxos mihi scatet,dea mea est. Ambo amorem aedificemus. Quam ob rem navigo eius basium quaerens, cuius imago horizonte pingitur a sole nubibusque. Et pleno animo verba mea iacio haud ad ventum, sed in vento, ut ei ferantur.

Sed dum prora navis stans haec cogito, ventum amicum animadverto. Itaque nautas iubeo funibus bene affigere et vela tendere, nam hodiernum iter promissor futurum est.

¡¡ Hmmm, certe olet aer salem et mane eius cutis iasminum mente pectoreque meis fixum!!.

Iam per subsolanum, ad sinistrum versus navis laterum, radios soli orientes percipio, et super aequore luci corona delineatur.

Itaque adnoto in quaternum: “Ante diem sextum idus Septembres anni MMDCCLX a.V.c.

» Sudum. Visibilitas optima. Tempestas idonea. Temperies circa 25ºC. Mare enim cincinnatum (hoc est gradus primus in scalis Duclae), aura lenissima quasi ventulus (hoc est gradi alteri et primi in scalis Bomontis). Positio: Latitudine 34º 31' 18", Longitudine -18º 29' 34". Cursus inmutatus. Dies incipit”.


20 ago 2007

Pharus eius oculorum

Multis noctibus, dum nautarum turba dormit nec ipse somnum inire possum, meditabunde per foros ambulo, comprobo cursum, inspicio funes, restes, rudentes velorum. Id factum, quandoque in carchesium, quandoque in proram peto.

Illic musicam alvei fluctifragi in undas audiens, ad stellas caeli aspicio et delineatos in sideris oculos deae meae percipio ac eis animadverto pharus qui mihi ad insulam eius ducunt.

Sopor quidam silentio circumvolat noctis, tum si in carchesio Urania musa adest, tum si in prora nympha Idia, et utra colloquor.

Die quodam Idia mihi interrogavit: “Esne” –nympha inquit– “Ulixes redivivus et ut ille Ithacam tuam quaeris?”.

Post longum imumque suspirium ei respondi: “O nympha, est illa impetuum meorum domina, desideriorum meorum captrix, quae ab insula sua longinqua facit maria infremere, tempestates cooriri, naves stridere, tonitrum retonare, ventos ululare; ita ad suae libita zephyrum eurumque movet. Ob ea maria horribila aut placida, malacia aut typho venti fiunt atque deinde postea cum summa facilitate aquas ventosque pacat.

» Ex illa blandimenta illecebraeque se succedunt, et sicut venefica cum vitreo suo globo atque oculis suis super eum fixis, navem meam ducet. Domina et era Fati mei est.

» Diceretur me ne officium quam incertis lineis diem ex die quaternum navis meum implendo habere, nihilominus tamen an illa id quoque disponat nescio.

» Sed... tace, o nympha!! Nonne audis cantica?. Voces mellifluae quae inter undas crispatae aquis ad me trahuntur. Verba eius sunt tenera, quae singulis noctis ad usque me feruntur ut molliter elegantiterque in auribus meis susurrentur.

» Vidisne? Intellegisne nunc quam ob rem cutis mea eius nomen scriptum in aromis odorum fert?.

» Sed... cum musica hac et ita canticis somnum me deicit, nympha conscia. Dormitum ire debeo, nam in bracchiis eius quiescere mihi semper placet, et id enim -interea navigandi sumus- somniis tantum datur.

» Ad crastinum. Vale.

4 ago 2007

In diebus singulis

Hodie, die Saturnis, pridie nonas Augusti anni MMDCCLX a.U.c. (quarto die mensis Augusti anni MMVII p.C.n.). Ita in navis quaternum scribo:

» Caelum nubilum. Visibilitas trium fere chilometrorum, etsi caligine levi ad Eurum. Tempestas fusca. Temperies circa 21ºC. Vespere mare quod mane aestuosum, in agitatum factum est. Ventus decussatus e Libe ad Caurum permanet, navigatio autem haud incommode tenetur.

» Positio: Latitudine 42º 50' 26", Longitudine -17º 31' 48". Cursus rosa ventorum vel nautica recte denotatur.

Coepit haud dudum vigilia prima, nam 00:34 hora est.

Aspicio sursum, ad caelum. Stellas septemtrionum video, inter illas maiorem minoremque Ursas, et ita adnoto.

Aspicio ad horizontem quo undae nascuntur, et tantum vestigium stellae meae in mente compono.

In diebus singulis et portum eius iam cogito, et calorem ligni foco domus, et suavia eius in labiis meis... et dies omnes cum prima lux una ambos inveniat, quibus bracchia mea statio tutissima ea erunt. Adeo beatus ipse ob cogitationes has sentio ut eius imago ad me adveniat, et sicut basium lentum aeternumque mihi videtur.

Venus mea semper amata, quisque cordis ictus punctum est ubi suspiria implent istud spatium in quo basium gignitur, animae sibi liquefaciunt et blandimenta surgunt; in primo istius cutis diluculo, quae modo amare scit...