
Post annotationes quotidianas clauso quaternum, apero fenestram cellae, aspecto ad informem horizontem, qui caligine confunditur. Vultus gelidis guttis a vento proiectis vulneratur atque halitus sentitur glaciatus respirando. Levem per nubes lunae crescentis lucem hariolatur.
Actus iam annus est, novi adventus verumtamen nos laetificat, quod ut semper multa coepta et nova agere petemus, sed obliviscimur voluntatem deorum. Ii enim consilia nobis etiam habent, quae saepe umbrare spem nostram videntur. Dii autem aiunt nullam umbram esse ubi solis nitet, veluti in mea insula. Ibi interdiu oriuntur flores multorum colorum, canant passeres formosi, itidem cum vesperascit, aer impletur venustatis musicarumque variarum. Illic vitam sorbillo, etsi hodie ultra undecim milia chilometrorum ab ea absim.
Pridem rediens illuc sum, quamquam procella aliquoties mecum ludant eiusdemmodi ut iam cum Ulixe fecissent. Sed quae dico! ... hodie nihil refert, nam in annum novum versus abusque anno acto, ac tantum spem alere decet.
Omnia desideria vestra cum Anno Novo vobis fieri exopto!