O plena luna, ... verone amantibus quibus tibi rogantes veniunt, ut eorum dilectis suspiria amoris onusta feras, desideria cedes?
O undae quae frementes in rupes frangitis, ... verone lagoenas amoris nuntiis inter spumas albas vestras involutis ut ad remotum locum ab amante habitatum feratis, adamantes in vos iactant?
O aura maris indomiti salsa, ... verone basia, spes, somnia, desideriaque amore captorum et amantum, se sibi in spatio desiderantes, inter aethere et suavi venti marini aromate in gracili volatu fers?
Tunc expectate, aura maris, audite, undae audaces, animum attende, luna plena, enim quidem nuntium vobis dare habeo, unum cui causa vitae meae est, insania mentis meae, essentia naturae meae. Dicite ei me eam amare. Satis est. Ea cetera intelleget.
Sed ite cito aura maris, undae, lunaque, nam scio ita ei receptionem, sicut mihi missum urget.
"De morbis eorum qui in Salinis operantur" (1700), auctore Bernardino
Ramazzino
-
*Imago ope lucis a fratre Xaverio expressa. *
Anni novi MMXXV exordium facio quodam libro, quem nuper inveni, dum
opera de sale Latine scripta quae...
Hace 2 semanas
5 Epistulae acceptae:
La luna...siempre nuestra luna, testigo de amores que nacen y crecen cual jazmines entrelazados bajo la luz de su esplendor...
Siempre reina de la noche,
cobijando los sueños, albergando los corazones y custodiando las miradas inquietas de amor apasionado...
Esa misma luna, que nos llena de vida, y nos susurra el nombre del Sino que nos depara el destino, más allá de lo sempiterno...
Siempre contigo...
Regina Noctis...
Luna ab hominibus remotissima numquam tam remota quam amatorem in remota absentem esse videtur, et mare etiam latius ei fit qui nuntiferam aliena e terra venientem exspectet.
Porque escribes " "inter albis spumis" en lugar de "inter albas spumas"
Recte dicis, amice Nemo nominate.
Iam, jlcg attente, emendationem mihi monuisti, diligenter expurgavi.
Veniam peto atque grates meas vobis ago.
Euge, bella inventio mihi videtur!.
Sine dubio pulcherrimam sedem creavisti, care Valodia.
Certe plurimum mihi placet.
Optime tibi eveniant omnia!
Vale.
Publicar un comentario