29 ene 2010

Definitiones


Olim mihi quoque die interrogabas atque quoque die tibi respondebam ...

‒ Quid flos? —quaerebas.
‒ Subtilis pulchritudinis patefactio —tibi aiebam—, laguncula fragrantiae, multiplicissima naturae simplicitas tam tenuis ut āēr auraque.

‒ Teneo, at quid āēr?
‒ Suspirium leve ubi luna fluitat.

‒ Et luna... quid est luna?
‒ Locus ubi amore capti amplexum aeternum quaerentes uterque inter se exspectant.

‒ Quid amplexus?
‒ Traditio, proemium ardentis basii.

‒ Quid enim basium?
‒ Deditio, sublimis amoris patefactio.

‒ Quid amor?
‒ Carcer quidam e quo metus doloris causa nemo exire vult.

‒ Quid tum dolor?
‒ Ignis qui ob res longinquitate restantes te comburit.

‒ Quid longinquitas?
‒ Spatium quod absentia notatur.

‒ Quid enim absentia?
‒ Inanitas quae somniis impletur.

‒ Quid tum somnia?
‒ Somnia spes desideratorum sunt, infinita cupiditas quae vitam opplet.

‒ Quid et vita?
‒ Vita ut venter gravidae mulieris est: demum nascimur cum ab eo proficiscamur, ad Deum eundum.

‒ Quid tandem Deus?
‒ Summa plenitudo composita ab additione omnium rerum, animatarum inanimatarumque, sensuum, permotionum ...

Sed hac nocte, puellula mea, nihil mihi interrogabis nam labia tua rubra in meis ardebunt. Tacite nos oculos intuebimur et amor a nobis fiet ars.

1 Epistulae acceptae:

Massiliensis dijo...

Nimis metaphisica definitio vitae, mirifica autem.